Quantum redactiones paginae "Ius canonicum" differant

+nexus, fmt, j->i
mNo edit summary
(+nexus, fmt, j->i)
'''Ius canonicum''' corpus est regularum legumque, quae disciplinam doctrinam gubernationemque Ecclesiarum Christianarum, praesertim [[Ecclesia Catholica|Catholicae]] et [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxarum]] necnon [[Ecclesia Anglicana|Communionis Anglicanae]], regunt. Primitiis ad res ecclesiasticas intestinas tantum, tempore procedente tamen ad alias res, etiam ad dogma et res terrestres, spectat. Fontes auctoritatum per aeva mutantur. Auctoritas [[papa|papae]]e in [[Ecclesia Catholica]] gradatim auget.
 
Iuris canonici periti complures collectiones canonum conciliorum et decretales paparum per antiquitatem senescentem perque medium aevum incipientem compilaverunt, inter quos eminent praecipue [[JohannesIohannes Scholasticus]] patriarcha Constantinopolitanus, cuius ''[[Synagoge canonum]]'' anno [[570]] vel circa ordine systematico graece digesta est, et [[Dionysius Exiguus]] Romanus, qui [[saeculum 6|saeculo VI6]] incipiente canones graecorum conciliorum Latine vertit et in ordine chronologice digerit. JohannesIohannes canones conciliorum tantum, sed Dionysius etiam decretales collegit. ''Collectio Dionysiana'' per longum tempus usa est nonnumquam revisa et aucta, ut cum Hadrianus I papa opus Dionysii amplificatum, quod ''[[Collectio Dionysio-Hadriana]]'' commune appellatur, petitum ad Carolum Imperatorem anno [[774]] mississet.
 
Saeculo septimo et sequentibus vigentibus clerici imprimis Hibernici [[libri poenitentiales|libros poenitentiales]] de satisfactione criminum, partim in ius canonicum receptos, composuerunt. Canones conciliorum Hispaniorum Gallicanorum saeculo septimo digesta sunt in ''[[Collectione Hispana]]'' magnopere usa in Hispania et Gallia. Hae omnes collectiones chronologico ordine disposita incommodae usu erat, quare complura opera systematice digesta orta sunt, praesertim in Gallia, quibus eminent ''[[Collectio Vetus Gallica]]'' anno 600 vel circa scripta et ''[[Collectio Dacheriana]]'' anno 800 vel circa compilata.
 
[[Burchardus Wormatiensis|Burchardus episcopus Wormatiensis]] collectionem amplam et late disseminatam, quae ''Decretum'' vocavit, in viginti libros systematice digessit.
Reformatores Ecclesiae Catholicae undecimi duodecimique saeculorum, qui Gregoriani interdum nomine [[Gregorius VII|Gregorii papae VII]] adepti vocantur, operam strenue dabant, ut ius canonicum emendarent. Inter compluria opera canonica huius temporis eminent ''Collectio canonum'' [[Anselmus Luccensis|Anselmi episcopi Luccensis]], ''[[Panormia]]'' (anno 1100 vel circa compilata) [[Ivo Carnotensis|Ivonis episcopi Carnotensis]], ''[[Polycarpus]]'' (anno 1111 vel post compilatus) [[Gregorius, cardinalis sancti Chrisogoni|Gregorii]] presbyteri cardinalis tituli sancti Chrisogoni. Complures nova vel inusitata quidem genera auctoritum in ius canonicum hae opera introduxerunt, ut scripta patristica et leges ex libris iuris Romani a JustinianoIustiniano imperatore promulgati. In ''[[Prologus Ivonis Carnotensis|Prologo]]'' suo, Ivo Carnotensis praecepta canones discordantes reconciliandi posuit.
 
[[Gratianus, magister|Gratianus]] praecepta Ivonis ad usum in collectione sua, quae ille ''Concordia discordantium canonum'', posteriores immo ''[[Decretum]]'' vocabant, anno 1140 vel pauca post transtulit. Secunda recensio huius operis (anno circa 1150 vel pauca ante compilata) ut summa iuris canonici primae millennii ab omnibus in scholis tribunalibus alibique accepta. Prima pars [[Corpus iuris canonici|Corporis iuris canonici]] est.
 
Post opus Gratiani absolutum decretales papales et canones conciliorum generalium ius canonicum novum ius creabant. Legis periti haud paucas compilationes huius generis legum congessebant. Inter quas eminent collectiones in Corporem iuris canonici acceptae, videlicet ''[[Liber extra]]'' Gregorii papae IX anno 1234 promulgatus, ''[[Liber sextus]]'' Bonifacii papae VIII anno 1298 promulgatus, ''[[Constitutiones Clementinae]]'' Clementis papae V primum anno 1313 perlectae, iterum anno 1317 ab Ioanne papa XXII promulgatae necnon collectiones duo ''Extravagantium [[Extravagantes Ioannis XXII|Ioannis papae XXII]]'' scilicet et ''[[Extravagantes communes|Communium]]'', quas [[JoannesIoannes Chappuis]] anno 1500 digessit.
.
 
 
== Lege etiam ==
 
* Alphonsus M. Stickler (Augustae Taurinorum 1950), ''Historia iuris canonici: Institutiones academicae'', vol. I: Historia fontium.
 
 
[[Categoria:Ecclesia Catholica]]
[[Categoria:Iurisprudentiae]]
[[Categoria:Ius canonicum]]
 
[[de:Kanonisches Recht]]