Quantum redactiones paginae "Septem dormientes" differant

mNo edit summary
== Scripta et artificiose facta ==
=== De ecclesia in Rotthof ===
Haec ecclesia duabus de causis memoratu digna est. Primo, cum historiae huius regionis coniuncta sint duo fragmenta superiora lapidum sepulcralium temporum provinciae Romanae [[Noricum|Noricae]], infixa in exterius latus ecclesiae meridionale. Ostentant septem imagines mortuorum (quattuor unum, alterum tres), nominibus carentes, qui antiquitus illi septem sancti habiti sunt. Secundo, quia in [[ara]] capitali hi sancti iuvenes non picturis, sed arte plastica ficti collocati sunt. Sculptores Ioannes Baptista Modler et filii anno 1758 specum apertum marmore gypsoplastico (theodisce ''Stuckmarmor'') factum invenerunt similem scenae theatrali, in qua signa illorum septem ficticia in saxis quiescentium et modo expergiscentium statuerunt. Ex eadem materia ficti quasi eo ipso puncto temporis oculis offeruntur, cum in spelunca inventi sunt: candidi et illustrati luce per vitra helvola et rubentia incidente. Quod artificium periti talium rerum inter optimas deformationes huius turmae numerant.
 
=== Alia ===
5 524

recensiones