Quantum redactiones paginae "Publius Alfenus Varus (consul suffectus 39 a.C.n.)" differant

Humili loco natus (auctore [[Horatius|Horatio]] poeta eius pater sutor fuit<ref>''Sermones'' I.3.132</ref>) homo novus erat Alfenus a [[Gaius Iulius Caesar|Gaio Iulio Caesare]] promotus in cuius exercitu insignes virtutes militares exhibuit ː nam de Germanis victoriam rettulisse dicebatur. [[Triumviratus|Triumvir]] [[Octavianus]] tum cum post [[Proelium iuxta Philippos commissum|Philippensem pugnam]] agros in Italia veteranis dividebat eum [[Transpadana|Transpadanae]] praeposuit ubi [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinio Pollioni]] successit et poetam Vergilium magnis beneficiis sibi obstrinxit. Paulo post usque ad consulatum suffectum pervenit.
== De homine litterato ==
Dives et potens factus Alfenus doctos homines et poetas tueri videbatur ː ita Vergilio opem tulit ne ager a veteranis ei eriperetur. Poeta non tantum sextam eclogam ei dedicavit sed iam nona etiam hyperbollicishyperbolicis laudibus eum efferebatelaturum pollicebatur ː
 
:"''Vare, tuom nomen, superet modo Mantua nobis'',