Quantum redactiones paginae "Publius Alfenus Varus (consul suffectus 39 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Publius Alfenus Varus''' (floruit medio primo saeculo a.C.n.) fuit [[Senatus Romanus|senator Romanus]] qui [[Consul suffectus|consulatum suffectum]] anno [[39 a.C.n.]] gessit. Praeclarus [[iurisconsultus]] erat, [[Servius Sulpicius Rufus|Sulpicii Rufi]] discipulus<ref>[[Aulus Gellius]] VII,5.</ref>, cui 54 excerpta in [[Iustinianus I|Iustiniani]] [[Digesta|Digestis]] tribuebantur. Plerique commentatores tam antiqui<ref>[[Maurus Servius Honoratus|Servius]] ad sextum versum ː ''hic autem Varus Germanos vicerat et exinde maximam fuerat et gloriam et pecuniam consecutus: per quem Vergilius meruerat plurima...fugatoque [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinio Pollione]], ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset: qui curavit ne ager, qui Vergilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur''.</ref> quam moderni putant hunc Alfenum eundem esse atque illum Varum cui [[Vergilius]] sextam [[Eclogae (Vergilius)|Eglogam]] dedicavit. Pater [[Publius Alfenus Varus |consulis anni 2 eiusdem nominis]] esse potuit.
== Opera ==
*''Quadraginta libri Digestorum'' ː nescitur quousque Alfeni proprii dici possint ː fortasse enim commentarios magistri sui Sulpicii Rufi collegit. Ita quidem senserunt nonnulli critici moderni sed in ''Digestis'' Iustiniani sub Alfeni nomine posita sunt.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>