Quantum redactiones paginae "Ṣabāḥ al-Ḫālid al-Ṣabāḥ" differant

m
Summarium vacuum
m
m
 
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Ṣabāḥ al-Ḫālid al-Ṣabāḥ''' seu litteris Arabicis صباح الخالد الحمد الصباح ([[Cuvaitum (urbs)|Cuvaiti]] in urbe natus die [[3 Martii]] [[1953]]) est politicus [[Cuvaitum|Cuvaiti]]. E familia regnanti ortus, nepos per matrem rectoris [[Aḥmad al-Ǧābir al-Ṣabāḥ]], Ṣabāḥ al-Ḫālid alumnus est [[universitas Cuvaitensis|universitatis Cuvaitensis]] ubi rebus politicis studuit. Ab anno [[1978]] usque in [[1995]] iuxta ministerium rerum externarum operam dedit, sed inter annos [[1983]] et [[1989]] [[Novum Eboracum (urbs)|Novum Eboracum]] [[Nationes Unitae|Nationibus Unitis]] missus est. Ab [[1995]] tres annos legatus est regimini [[Arabia Saudita|Sauditae]] [[Riadum|Riadi]] in urbe. Inde usque in annum [[2006]] director fuit securitatis nationalis. A mense Iulio 2006 minister a rebus socialibus, ab Octobri [[2007]] minister ab informatione, amerens, die [[22 Octobris]] [[2011]] minister rerum externarum, a die [[19 Novembris]] [[2019]] primus minister factus est.
 
== Nexus externi ==