Quantum redactiones paginae "Domitius Ulpianus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Domitius Ulpianus''' (natus [[Tyrus|Tyri]] die ignoto; mortuus [[Roma]]e anno [[223]]) fuit clarissimus [[iuris consultus]]. Ab anno [[222]] [[praefectus praetorio]] imperatoris [[Alexander Severus|Alexandri Severi]] erat.
Constitutiones [[Theodosius II|Theodosii II]] et [[Valentinianus III|Valentiniani III]] anno [[426]] editae putant Ulpianum unum ex quinque maioribus iuris consultis cum [[Gaius (iuris consultus)|Gaio]], [[Papinianus|Papiniano]], [[Iulius Paulus|Paulo]] et [[Herennius Modestinus|Modestino]] esse.
== De cursu honorum ==
 
Inter 202 et 209 a libellis Augusti fuit, deinde ab anno incerto usque ad annum 222 praefectus annonae, postremo vero vitae anno (222-223) [[Praefectus praetorio|praefectus praetorio]]. Coram Alexandro Severo ab ipsis [[Praetoriani|praetorianis]] seditionem moventibus interfectus est.
== Opera ==
* ''Instituta'' ad tirones et studentes destinata.
* ''LI libri ad Sabinum'' de iure civili, qui commentariis trium librorum iurisconsulti primai saeculi Sabini Masuri constabant. Multa excerpta illorum librorum in Iustiniani digestis leguntur, sed amputata omissis argumentationibus et diversis opinionibus. Parva excerpta integra in [[Palimpsestus|codice rescripto]] [[Bibliotheca Vaticanae|Bibliothecae Vaticanae]] feliciter servata sunt.
== Sententiae ==
* ''Ius est ars [[ex aequo et bono|boni et aequi]]''