Quantum redactiones paginae "Sacrum Romanum Imperium" differant

m
Summarium vacuum
m
m
[[Fasciculus:Quaterionenadler David de Negker.jpg|thumb|"Imperium Sacrum cum omnibus membris".]]
'''Sacrum Romanum Imperiumimperium'''<ref>[http://books.google.com/books?id=mDPF4ILESaUC&pg=RA2-PA81&lpg=RA2-PA81&dq=%22Sacrum+Romanum+Imperium%22&source=bl&ots=XD3a7OiZDJ&sig=yp_4WZGQmcjkDTc4JPiW8UckvNQ&hl=en&ei=uLdFTc7YLcntsgbB2aHNDg&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=9&ved=0CEcQ6AEwCDh4#v=onepage&q=%22Sacrum%20Romanum%20Imperium%22&f=false European Treaties Bearing on the History of the United States and Its ... By Frances Gardiner Davenport, Charles Oscar Paullin] {{ling|Latine}}</ref><ref>[http://books.google.com/books?id=ns5PAAAAMAAJ&pg=PA62&lpg=PA62&dq=%22sacrum+Romanum+imperium%22+quod&source=bl&ots=IvcjD9rt8e&sig=ALCOoejB48ijCixnF3oYJUb2XJ0&hl=en&ei=h-VFTdSLJsbxsgbRl8jCDg&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=4&sqi=2&ved=0CCIQ6AEwAw#v=onepage&q=%22sacrum%20Romanum%20imperium%22%20quod&f=false Penny cyclopaedia of the Society for the Diffusion of Useful ..., Volumes 15-16 By Society for the Diffusion of Useful Knowledge (Great Britain)]</ref><ref>[http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115214 'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1416]</ref><ref name=BP>[http://books.google.com/books?id=3BAEAAAAYAAJ&pg=PA82&lpg=PA82&dq=%22sacrum+Romanum+imperium%22+quod&source=bl&ots=IwMBF9jvk0&sig=_lpy78OyFgrbT1N12kYKEMzFvMc&hl=en&ei=h-VFTdSLJsbxsgbRl8jCDg&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=7&sqi=2&ved=0CDUQ6AEwBg#v=onepage&q=%22sacrum%20Romanum%20imperium%22%20quod&f=false Herby rycerstwa polskiego By Bartosz Paprocki] {{ling|Latine|Polonice}}</ref><ref>[http://www.vatican.va/roman_curia/institutions_connected/latinitas/documents/rc_latinitas_20060609_europa_lt.html LATINITAS Vaticana]</ref> [[siglum|siglis]] S.&nbsp;R.&nbsp;I. postea '''Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae'''<ref>[http://docs.google.com/viewer?a=v&q=cache:FCo36O0MIVsJ:sitemaker.umich.edu/mladjov/files/holy_roman_empire.pdf+Sacrum+Imperium+Romanum+Nationis+Germanicae&hl=en&pid=bl&srcid=ADGEESg6m10IVMaiWAi-i5alhSp6IcN9sHAk4eas-ervmtbO_Ouk5h5yQXfQvZL6RZWmEzI2KRA7YosWmbvf2uj6quYKFvGTjShTk2cQuAuWBM6Q-X8mK25okxcDDUwRGzMKoSXFsrjt&sig=AHIEtbTG8rMcJb2Wlo8vzjeKGUO0qCTUyg HOLY ROMAN EMPIRE (SACRUM ROMANUM IMPERIUM, HEILIGES RÖMISCHES REICH)]</ref> vel '''Sacrum Romanum Imperium Nationis Teutonicae'''<ref>[http://books.google.com/books?id=bcmuA69pHM0C&pg=PA16&lpg=PA16&dq=%22Romanum+imperium+nationis+Teutonicae%22&source=bl&ots=b0kw6LkexL&sig=ZluKRyoB_-1bzdTToqxELklDaPw&hl=en&ei=HOxFTci0Fo3Dswak-8HODg&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=1&sqi=2&ved=0CBUQ6AEwAA#v=onepage&q=%22Romanum%20imperium%20nationis%20Teutonicae%22&f=false Empire and order: the concept of empire, 800-1800 By James Muldoon]</ref> vel '''Sacrum Imperium Romanum'''<ref>*[http://www.pax-westphalica.de/ipmipo/index.html Latine: → ''Downloads'' → ''IPO: Lateinischer Originaltext nach APW III B 1/1 (1998)'']</ref><ref>[http://books.google.com/books?id=QroMAQAAIAAJ&pg=PA765&lpg=PA765&dq=%22sacrum+imperium+Romanum%22+quod&source=bl&ots=CxzdRA1PRY&sig=ruTTitmqtUDFnm5gymnFRnQoy_I&hl=en&ei=V-1FTYT3LIaTswbMnYCdDg&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=3&sqi=2&ved=0CCQQ6AEwAg#v=onepage&q=%22sacrum%20imperium%20Romanum%22%20quod&f=false British and foreign state papers, Volume 2 By Great Britain. Foreign Office] {{ling|Latine}}</ref><ref>[http://books.google.com/books?id=ulBbAAAAQAAJ&pg=RA2-PR61&lpg=RA2-PR61&dq=%22sacrum+imperium+Romanum%22+quod&source=bl&ots=tfTMpOfm49&sig=DqghMajoMXve7rwQPKD_ZL0beLE&hl=en&ei=oO9FTd-uCoKTswaa_JnKDg&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=3&ved=0CB0Q6AEwAjgK#v=onepage&q=%22sacrum%20imperium%20Romanum%22%20quod&f=false Histoire ecclésiastique et civile du duché de Luxembourg et comté ..., Volume 7 By P. A. Kilian]</ref><ref>[http://books.google.com/books?id=U3j9SsgQwG4C&pg=PA191&lpg=PA191&dq=%22sacrum+imperium+Romanum%22+quod&source=bl&ots=PfRRTUF6Ii&sig=yFpX_A56HzzIzSOOVNV8PF2v4eE&hl=en&ei=oO9FTd-uCoKTswaa_JnKDg&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=8&ved=0CEEQ6AEwBzgK#v=onepage&q=%22sacrum%20imperium%20Romanum%22%20quod&f=false Die nichtarchivischen Handschriften der Signaturengruppe ..., Issues 191-992 By Eef Overgaauw]</ref><ref name=BP/><ref>Alia verba inveniuntur sicut '''imperium Romanum nationis Teutonicae''' [http://webcache.googleusercontent.com/search?q=cache:oHlyvAYHxR8J:fr000279.host.inode.at/Buecher-Zivilrecht.xls+nationis+Teutonicae&cd=100&hl=en&ct=clnk&client=firefox-a&source=www.google.com Tractatus Ad Jus Publicum Sacri Romani Imperii: [Beigef. Werk (ohne Titelblatt):] Tractatus II. De Antiqua Et Moderna Forma Regendi Romanum Jmperium Teutonicae Nationis Et Mediis Jdipsum In Meliorem Statum Colocandi / [Johann Georg Kieffer].]</ref> vel '''Sacrum Romanorum Imperium''' fuit [[imperium]] quod anno [[962]] [[Otto I|Ottone I]] regente ex imperio [[Franci|Francorum]] ortum exformatum est et usque ad annum [[1806]] superfuit.
 
Formula ''[[Imperium Romanum]]'' iam titulis propria erat [[Carolus Magnus|Caroli Magni]] [[imperator]]is, tum memoria [[Fridericus I (SRI)|Friderici I]] appendix ''Sacrum'' apparuit. In documentis [[Lingua Germanica moderna (theotisca)|lingua Theotisca]] primo exsistebat formula ''Heiliges Römisches Reich'' [[Carolus IV|Carolo IV]] imperante ([[1254]]). Ex anno [[1438]], appendix ''Nationis Germanicae'' ([[Theodisce]] ''deutscher Nation'') inveniri potest, anno [[1486]] hunc titulum primo in lege utebantur. Ex anno [[1512]] ordinaria erat formula ''Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae'' aut ''Imperium Romanum Sacrum Nationis Germanicae''. Corona dedicata a [[Franciscus II|Francisco II]] die [[6 Augusti]] [[1806]] anno imperium exstinguebatur.
Incipit historia Sacri Romani Imperii cum obitu [[Imperium Romanum|imperii Romani classici]]. [[Traianus|Traiano]] imperatore, id est [[Saeculum 2|saeculo secundo]], hoc imperium comprehendit totum mare [[Mare Mediterraneum|mediterraneum]], cum parte maiore [[Europa Occidentalis|Europae Occidentalis]]. Sed saeculo proximo accidit magnum discrimen, quod [[discrimen tertii saeculi]] dicitur. Propter discrimina tam politica quam bellica ac quoque oeconomica, inter annos [[235|ducentos triginta quinque]] et [[284|ducentos octoginta quattuor]] imperium Romanum commotum est magno bello civili. His temporibus imperium saepe est in multis partibus divisum.
 
Demum anno ducentis octoginta quattuor, sumptus est [[Diocletianus]] ut Romanorum imperator, qui totum imperium conciliare potuit. Ad pacem agendam, creat [[Tetrarchia|novum gubernium]] quo duo imperatores aequales, noti utdicti Augusti, regunt imperium cuncti, uno regente in [[Imperium Romanum Occidentale|parte occidentale]] et alio regente in [[Imperium Romanum Orientale|parte orientale]]. Sub his Augustis sunt duo imperatores minores, noti utdicti Caesares. Hi debent sumere nomen Augusti cum illi anteriores imperium cedant. Sed hoc systema mox incipit novum discrimen, et demum imperium est denuo ab uno imperatore solo rectum, nomine [[Constantinus I|Constantino]]. Post Constantinum incipit novum aevum stabilitatis. Ad pacem agendam, Constantinus statuit novam religionem publicam quae imperium debet coire, nomine [[Religio Christiana|Christianismum]]. Post mortem imperatori [[Theodosius I|Theodosii]], anno tricentis nonaginta quinque, imperium est denuo et finaliter in duabus partibus divisum, sed utrique imperatores se vident ut aequales et imperium in theoria est semper unum.
 
=== Invasio barbarorum et finis imperii occidentalis ===
[[Fasciculus:Invasions of the Roman Empire Dutch.svg|thumb|Invasio barbarorum]]
Sub regno [[Honorius (imperator)|Honorii]], filii Theodosii qui partem occidentalem rexit, barbari nomine [[Visigothi]] vastant urbem [[Roma|Romam]], anno [[410|quadringentis decem]], pro prima occasione ab anno [[390 a.C.n.|tricentis nonaginta ante Christum natum]], vel prima occasione ab octingentis annis. Post hoc, Visigothi procedunt in provinciam Romanam [[Hispania Romana|Hispaniae]] ubi regnum ipsorum statuunt. Deinde multi alii populi barbari, debilitatem Romanorum Occidentalium videntes, vastant invicem imperium Occidentis. [[Africa (provincia Romana)|Africa Romana]] ad [[Vandali|Vandalos]] it, [[Gallia]] ad [[Franci|Francos]], et demum [[Italia]] ad [[Ostrogothi|Ostrogothos]]. Anno [[476|quadringentis septuaginta sex]], sola pars orientalis manet imperii Romani.
 
=== Reconquista Iustiniani ===
[[Fasciculus:The Byzantine State under Justinian I-pt.svg|thumb|left|Reconquista Iustiniani]]
Imperator [[Iustinianus I|Iustinianus Magnus]], qui fortasse ultimus imperatorum Orientis est qui Latinam loquitur ut linguam maternam,<ref>''The Inheritance of Rome'', Chris Wickham, Penguin Books Ltd. 2009, ISBN 978-0-670-02098-0 (page 90). Iustinianus loquitur de Lingua Latina ut lingua sua materna in multis suis legibus. Vide etiam Moorhead (1994), p. 18.</ref> incipit anno [[527|quingentis viginti septem]] regnum suum. Circa annum [[530|quingentos triginta]] incipit in Regno Vandalorum bellum civile inter regem [[Hildericus|Hildericum]] et consobrinum eius [[Gelimer]], quo hic ultimus ab illo regnum rapit. Haec res valde Iustinianum irritat, qui mox mittit [[Magister militum|magistrum militum]] suum, nomine [[Flavius Belisarius|Flavium Belisarium]], in Africam ad has terras recuperandas pro [[Romania (discretiva)|Romania]].
 
Belisarius citius retrahit Africam pro Romanis, quia Vandali, res novas timentes ab Africanis Romanis, moenia deleverant plerorumque vicorum urbiumque eorum ut difficile insurrecti potuissent vicos tenere.<ref>Prokopios, ''The Wars of Justinian'', Hacket Publishing Company Inc. 2014. Book Three</ref> Iustinianus est valde ab hac victoria citatus, et postquam misit copias suas in Hispaniam et Italiam. Partem minorem in Hispania meridionale retrahunt a barbaris. Belisarius deinde ac successores sui, post multos annos belli, et cum multis mortuis tam apud copias quam apud cives, retrahunt Italiam totam pro Romania.<ref name=":6">Prokopios, ''The Wars of Justinian'', Hacket Publishing Company Inc. 2014. Books Five to Eight</ref> Nihilominus, post mortem Iustiniani, adveniunt novi barbari in Italiam, nomine [[Langobardi]]. Bella inter Romanos et Langobardos procedunt in Italia per multa saecula, sed post invasionem [[Arabes|Arabum]] plerarumque partium imperii, Romani valde sunt remolliti et Langobardi quasi totam Italiam capiunt.<ref name=":0">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', pp. 21-24</ref>
=== Renovatio imperii occidentalis ===
[[Fasciculus:Franks expansion.gif|thumb|[[Regnum Francorum]]]]
In Occidente,pccidente idea imperii classici supervixerat ab obitu imperii.<ref name=":1">Francis Rapp, ''Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Qunit.'' Tallendier, 2000. pp. 24-32</ref> Iam circa tempus Iustiniani, [[Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius|Boëthius]], qui senator urbis Romae erat clarissimus, a rege Ostrogotho [[Theodericus (rex Ostrogothorum)|Theodorico]] est necatus propter suspicionem eum cum imperatore Orientis insidiari (etiamsi ipse libro suo ''De Consolatione Philosophiae'' hoc negat).<ref>Boethius, ''The Consolation of Philosophy'', Penguin Classics 1999. cf Introduction by Victor Watts, pp. xviii-xxii</ref> Post reconquistam Iustiniani et bella insequentia, donec Langobardi lente tollent Italiam ab imperio, [[Papa|papae Romani]] semper magis auctoritatis politici acquirent propter debilitatem semper fortiorem imperii Orientis. Nihilominus, defensionem cupiebant semper papae ab imperatoribus; sed cum [[Schisma|schismatibus]] semper maioribus inter [[Orthodoxia|ecclesias Orientisorientis]] et [[Ecclesia Catholica Romana|Occidentisoccidentis]], et post victoriam Langobardorum, anno [[751]], in urbe [[Ravenna]], quae imperii orientalis erat caput in Italia, papae incipiunt ad Francos spectare pro adiumento. Mox papae adiuvant [[Pippinus III (maior domus)|Pippinum]] ad ultimum regem [[Merovingii|Merovingium]] deiciendum et thronum invicem sumere. Hic novus rex Francorum, qui antequam erat [[maior domus]] regis, throno sumpto adiuvat papam, anno [[754|septingentis quinquaginta quattuor]], in bello contra Langobardos facto. PerPost aliquos annos postquam, papa et Romani urbis pacem habent.<ref name=":0" /><ref name=":1" />
 
Filius Pippini, nomine [[Carolus Magnus|Karolus]], tam magnum imperium habebat in Europa Occidentaleoccidentali, ut iam sit appellatusdiceretur "imperatori similis."<ref name=":1" /> Mox papa [[Hadrianus I]] quaerit denuo a Francis adiumentum, anno [[773]], quia denuo Langobardi Romanos urbis perdolent.<ref>Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'' p. 25</ref> Paucis annis postquam,post successor Hadriani, nomine [[Leo III]], insurrectione a Romanis patitur et adiumentum quaerit a Karolo. Hac occasione, papa vult agnoscere officium regum Francorum ut defensores ecclesiae et populi Romani. Secundum papam, imperium Orientisorientis hoc tempore non habebat imperatorem legitimum, quia ultimus imperatorum masculorum depositus erat anno [[796]] a matre sua [[Irene Atheniensis|Irene]], et propter [[Sexismus|sexismum]] [[Mediummedium aevum|medii aevi]] papae potentiam muliebrem haud potebant sufferre.<ref name=":2">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'' p. 27</ref> Papa Leo III inde vult implere thronum vacuum Romanorum cum Karolo, quem coronat cum nomine "Imperatorimperator Romanorum" die [[Dies Christi Natalis|vigesimo quinto25 Decembris]], anno [[800]].<ref name=":2" /><ref name=":3">Francis Rapp, ''Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Quint'' p. 30</ref>
 
=== Dynastia Carolingia ===
[[Fasciculus:Charlemagne denier Mayence 812 814.jpg|thumb|Denarius [[Carolus Magnus|Karoli Magni]], quo regalia antiqua sumit.]]
Karolus vult cum imperatice Orientis Irene matrimonium agere ad utraque imperia iungere, sed hoc consilium aboritur.<ref name=":4">Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero'', p. 45</ref> Post hoc, ad Romanos Orientales non offendendos, ac ad nobiles Francos pacandos, qui haud dilexerunt nomen Romanorum sumere, Karolus omittit partem "Romanorum" e titulo suo, appellans se solum "Imperator Augustus."<ref name=":4" /><ref name=":3" /> Ita cum [[Einhardus]] scribat historiam Karoli, appellet illum: "Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac ''patricius Romanorum''", et non "''imperator Romanorum''."<ref>Einhardus, ''Vita Karoli Magni'' p. 1</ref> Nihilominus Karolus utitur regalia Romana antiqua, et probabiliter in oculis plerisque populorum intellegebatur hic titulus intendere "Imperatorimperator Romanorum," quia in oculis Christanorum medii aevi solum unum imperium esse poterat.<ref>Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'' "The Roman empire had to continue, since the appearance of a fifth monarchy would invalidate Daniel's prophecy and contradict God's plan" p. 38</ref><ref>Boethius, ''The Consolation of Philosophy,'' Penguin Classics 1999, cf Introduction by Victor Watts: "This system was preserved by Theodoric, king of the Ostrogoths, when he succeeded Odoacer in 493. To the emperor Anastasius he wrote: 'Our royalty is an imitation of yours, a copy of the only Empire on earth'" p. xviii-xix</ref>
 
Post mortem Karoli, propter consuetudinem Francorum ac plerorumque barbarorum, imperium eius est divisum inter filios eius. Nihilominus, filius Karoli [[Ludovicus (imperator)|Ludovicus Pius]] potuit tenere titulum imperatoris. Sed successores Ludovici, qui et illi dividunt imperium in multas partes, primatus imperatoris non agnoscunt, et contra imperatorem [[Lotharius I (imperator)|Lotharium]] bellum agunt. Hic imperator perdidit bellum anno [[841]] in [[Certamen Fontanetonis|Certamine Fontanetonis]] ([[Lingua Francogallica|Francogallice]]: ''Fontenoy''). Imperium dehinc supervivit per aliquos annos, sed imperatores sui regunt paulo magis quam Italiam Septentrionalem. Anno [[899]] moritur ultimus imperator Carolingiorum. Post eum succedunt duos imperatores aliarum dynastiarum, sed post mortem [[Berengarius Foroiuliensis (imperator)|Berengarii]] anno [[924]] non succedit alius imperator, et nomen imperatoris debet exspectare triginta septem annos usque imperium denuo renovatum sit sub dynastia Ottoniana.<ref>Francis Rapp, ''Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Quint'', p. 41</ref>
=== Dynastia Ottoniana ===
[[Fasciculus:Siegel Otto I 968.jpg|thumb|left|Imperator [[Otto I (imperator)|Otto I Magnus]]]]
Anno [[959]], [[Berengarius II]] incipit imperium struere in Italia et urbem Romam vult capere. Papa [[Ioannes XII]] imitat antecessores suos, appellans quendam regem barbarum ad se adiuvandum. Rex [[Otto I (imperator)|Otto]], qui erat iam conatus Italiam capere duabus occasionibus inter annos [[951]] et [[952]], appellatus est. Is rex [[Regnum Francorum orientalium|Franciae Orientalisorientalis]] fuit, quae pars erat orientalis veteris [[Regnum Francorum|regni Francorum]] sub Karolo Magno, vel praeterpropter [[Germania]] hodierna. Otto reppulit Berengarium, et secundo die Februarii, anno [[962]], factus est ab Ioanne novus imperator Romanorum.<ref name=":5">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', p. 49</ref> Apud aliquos historicos, Sacrum Romanum Imperium nunc verum incipit, sed alii, sicut [[Petrus H. Wilson]], dicunt hoc imperium esse solum successionem imperii quod renovaverat Karolus, et enim thronus imperii fuerat vacuus per solos triginta septem annos.<ref name=":5" />
 
Nihilominus, si imperatores dynastiae Carolingiae se ipsos appellabant solum "imperator," appellatione "Romanorum" fugientes, Otto haud rubescit hoc nomine uti, et enim historicus suorum temporum, nomine [[Thietmarus Merseburgensis|Thietmarus]], loquitur de eo ut "Caesar imperii Romanorum."<ref>Thietmarus, ''Chronicon'', liber III caput 20</ref> Ad titulum suum Romanum coram imperio Orientis iustificandum, Otto suo filio [[Otto II (imperator)|Ottoni II]] dat principissam [[Theophano (uxor Ottonis II)|Theophanonem]] in matrimonio, quae erat filia imperatoris Orientis [[Ioannes I Tzimisces|Ioannis I Tzimiscis]]. Filius Ottonis II et Theophanonis, [[Otto III (imperator)|Otto III]], educationem Romanissimam recepit.<ref name=":7">Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero''</ref>
== Forma imperii ==
[[Fasciculus:HRR.gif|thumb|Progressus territorii imperii per annos.]]
Imperium Romanum Sacrum fuit successor [[imperium Francorum|imperii Francorum]], quod [[Regnum Teutonicum]] (vel Regnum Teutonicorum) appellatum est. Quod autem constructio [[civilitas|civilis]] fuit, quae numquam [[civitas]] [[natio]]nis facta est, sicut [[Francia]] et [[Anglia]], et numquam illam ducere voluit propter regressum [[cogitatio]]num [[historia|historicarum]]. Usque ad [[Paxpax Westphalica|pacem Westphalicam]], universum includebat spatium [[lingua Theodisca|linguae Theodiscae]], ac [[rex|reges]] [[imperator]]esqueimperatoresque fuerunt genere [[Germani|Germano]]; sed consistebat principatibus, quorum principes imperator imperii caput accipebant.
 
Imperium expansione maxima habuit maximam partam hodiernae [[Germania]]e, [[Austria]]e, [[Slovenia]]e, [[Helvetia]]e, [[Lichtenstenum|Lichtensteni]], [[Belgia]]e, [[Batavia]]e, [[Luxemburgia]]e, [[Bohemia]]e, cum [[Europa]]ea [[Francia]]e, septentrionali [[Italia]]e, occidentali [[Polonia]]e parte. Quam ob rem in imperio non modo [[lingua Theodisca]] (vel cuius [[sermo]]nes), sed etiam multae [[linguae Slavicae]] et [[linguae Romanae|Romanae]], e quibus hodierna [[lingua Francogallica|Francogallica]] et [[lingua Italiana|Italiana]] facta sunt, in usu erant. [[Lingua Latina]] viris doctis et [[Christianitas|ecclesiae Christianae]] mansit.
 
== Textus institutaque ==
Erant instituta media, sicut [[Dieta Imperii (Sacrum Romanum Imperium)|Diaeta Imperii]] (''Reichstag''), Iudicium Imperii (''Reichskammergericht''), Concilium Aulae Imperii (''Reichshofrat''), et in bello collocatus Exercitus Imperialis (''Reichsarmee''), sed nulla administratio imperialis et nullum caput ordinarium. Propter servandam pacem in terra (''Landfrieden'') et rationes militares imperium divisum est in [[Circulus (iurisdictio)|Circuloscirculos]] Imperii (''Reichskreise'').
 
Ab anno [[1653]] [[Ratisbona]] sedes Dietae Imperii semper fuit.
[[Fasciculus:Germania1648(3)JPG.JPG|thumb|300px|Imperium anno [[1648]] post [[Pax Westphalica|pacem Vestfaliae]].]][[Carolus Magnus]], cum Imperator a [[Leo III|Leone III Papa]] anno [[800]] coronatus esset, successionem antiqui [[imperium Romanum|imperii Romani]], quae ''[[Translatio Imperii]]'' appellabatur, postulavit, quamquam historice aspiciens imperium [[Byzantium|Byzantii]] antiquo ex imperio Romano factum sit. Secundum Byzantinos novum ''Imperium Romanum'' ipso nominatum et nothum erat.
 
Cupido Caroli, ut imperium suum in Byzantium et Mauros contenderet, sua memoria exstitit. Eo mortuo autem differitas facta est inter morem Germanicum, dividendi imperii inter filios, et ecclesiam, cuius retulit unitas imperii propter rationes potestatis. Tandem mos contendit et imperium Francorum divisum est in imperium occasus, in terra hodiernae [[Francia]]eFranciae, et imperium ortus, in occidentali parte hodiernae [[Germania]]e.
 
Dignitas imperialis in imperio orientali remansit, cum [[Otto I Magnus]] anno 962 propter expugnationes Italianas Romae imperatorem se coronare iussit. Sed imperium non iam ''sacrum'' erat. Necesse non erat imperatore papae potestate praestante. Imperator proporro species Dei in terra putabatur. Necessitas ergo id demonstrare non erat. Imperium ''erat'' sacrum.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
== Nexus externi ==
13 138

recensiones