Quantum redactiones paginae "Apologus" differant

Content deleted Content added
m +FD ref
No edit summary
Linea 1:
{{L}}
[[Fasciculus:Phaedrus Fabulist 1745 engraving.jpg|thumb|Titulus libri [[Phaedrus|Phaedri]] fabularum, anno [[1745]] editi]]
'''Apologus'''{{FD<ref>[https://books.google.be/books?vid=GENT900000084789 Aesopi... apologi, 1521]; "Aesopicorum apologorum" ([https://books.google.ru/books?id=X_tXAAAAcAA in editione Quintiliani, Parisiis 1549], p. 79, etc.</ref}}> est [[narratio|narratiuncula]] ficta et fabulosa, ea praesertim, in qua [[animal]]ia rationis expertia, et [[planta]]e loquentes inducuntur, quales sunt fabellae [[Aesopus|Aesopi]], [[Phaedrus|Phaedri]], etc., ex quibus aliquod vitae [[praeceptum]] eruitur. Differt a [[fabula]], quae est narratio maior, et proprie [[mythos]] dicitur; fere autem possibilia et verisimilia continet, qualia sunt hominum ac deorum facta. Ita porro se habent inter se, ut omnis apologus fabula dici possit, non tamen contra. Nam [[poësis epica|epopeia]], verbi gratia, [[tragoedia]], [[comoedia]] apologi dici non possunt. Itaque fabula est nomen tum generis, tum speciei; apologus speciei tantum. Dictus est ex {{lang|grc|ἀπὸ}} "ab", et {{lang|grc|λέγειν}} "dicere", quia in huiusmodi fabulis aliud significari volumus, ac ipsa sonat narratio, et ab illo, quem habent, sensu ad alium traducere: vel dictus est, quasi λόγος ἀπὸ λόγου, quia aliud aperte dicit, aliud innuit.<ref>{{Forcellini}}</ref>
 
Auctores clarissimi sunt Graecus [[Aesopus]], Romanus [[Phaedrus]], propius nobis Gallicus [[Ioannes de La Fontaine]], Russicus [[Ioannes Krylov]]. In [[litterae Sanscritae|litteris Sanscritis]] sunt duae apologorum collectiones: [[Hitopadeśa]] vel ''Consilia amicalia'' et [[Pancatatra]] vel ''Quinque regulae.'' [[Parabolae (Iesus)|Parabolae]] Iesu etiam apologi dici possunt.