Quantum redactiones paginae "Helena" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Helena''' ([[Lingua Graeca antiqua |Graece]] Ἑλένη) in [[mythologia Graeca]] fuit [[uxor]] et [[Menelaus|Menelai]] regis [[Sparta|Lacedaemonis]] et [[Paris (Mythologia)|Paridis]] principis [[Ilium|Ilii]]. Habuit filiam nomine [[Hermione|Hermionen]] quae filio [[Achilles|Achillis]] [[Pyrrhus (discretiva)|Pyrrho]] nupsit..
 
Helena nata [[Iuppiter|Iove]] [[Leda]]que est aut secundum diversam traditionem e Iove et [[Nemesis|Nemesi]]<ref>[[Pausanias]], ''[[Descriptio Graeciae]]'' I.33.7-8</ref>; primum Menelao regi Lacedaemoniorum nupsit, deinde [[Paris (Mythologia)|Paridi]] filio [[Priamus|Priami]] regis [[Troia|Teucrorum]], ut primum ille illustri iudicio Paridis a [[Venus|Venere]] feminam pulcherrimam dono accepit.<ref>[[Hyginus mythographus|Hyginus]], fabulae (cf.[http://www.thelatinlibrary.com/hyginus/hyginus5.shtml#helena] et [http://www.thelatinlibrary.com/hyginus/hyginus5.shtml#paridis]).</ref>
 
Nomen eius non est [[Graece|Graecum]]; fortasse fuit nomen deae cuiusdam; coniungitur specie [[arbor]]um et [[avis|avium]]. Secundum [[carmen epicum|carmina epica]] [[Homerus|Homeri]], hominis natura erat Helenae, dicitur autem ei [[pulchritudo]] corporis incomparabilis fuisse; communis opinio est Venerem Helenae venustatem muneri dedisse, ut quolibet viro, cuiuscumque cupida esset, potiretur. Theseus<ref>[[Theseus]]</ref> et Pirithous<ref>[[Pirithous]]</ref> Helenam abstulerunt ubi novem annos nata est.