Quantum redactiones paginae "Codex Hammurabi" differant

Content deleted Content added
Linea 26:
Vel etiam peius :
:''Si quis feminam praegnantem ceciderit atque illa fetum amiserit et insuper ipsa obierit, eius filiam necabunt.''<ref>Leges 209-210.</ref>
Nec omnes homines eodem pretio aestimabantur aut iura aequa habebant. DistinguebaturMultum enim intererat inter hominem liberum nobili loco natum ([[Accadice]] ''awīlum'') et hominem plebeium humili loco natum (''muškēnum'' qui agriculturae deditus fuisse videtur) ac postremo servum (''wardum''). Exempli gratia si quis invitus ''awīlam'' occiderit dimidiam [[Mina (pondus)|minam]] argenti pendet (circiter 240g., id est circa sexaginta [[Denarius|denarios]] Romanos ante [[Nero|Neronianam]] ponderis deminutionem) ; si vero ''muškēnam'', tantum tertiam partem minae (circiter 45 denarios)<ref>Leges 207-208.</ref> pendet.
 
Cum testimonia aut probationes deerant, ad sacramentum per deum Šamaš vel etiam ad iudicium dei Fluminis decurrebant. Ita si quis vicinum quendam veneficii accusarat ille vicinus in flumen coniciebatur. Si salvus evasisset accusator morte adficiebatur et eius bona illi quem accusarat addicebantur ; contra si perisset eius bona accusatori addicebantur<ref>Lex 2.</ref>