Quantum redactiones paginae "Littera s longa" differant

Content deleted Content added
de integrali
Linea 7:
[[Imago:LatinTextExeterS.jpg|thumb|left|tabula Latina in [[ecclesia]] cathedrali [[Exonia]]e]]
In aliis terris autem exempli gratia in Germania litterae fractae mediaevales protinus una cum littera s longa iuxta litteras antiquas revocatas ut ita dicam in usu erant.
[[Imago:EnglTextLangSExeterMemory plaque to Thomas Call († 12th December 1788) in Exeter.jpg|thumb|250px|textus Anglicus [[Exonia]]e]]
Usus litterae s longae in Germanice scriptis paululum alius est quam in scriptis aliarum linguarum. Cum saepe enim e contrario verborum aliorum linguarum verba Germanica ex pluribus verbis constent littera s longa in Germanice scriptis etiam in medio verbo collocari potest sin ita finem verbi quod pars maioris verbi est significat. Quamobrem etiam hodie quod littera s longa auxilium legendi fuisset nonnulli dolent quod in Germania non solum litterae fractae sed etiam littera s longa non iam in usu est.