Quantum redactiones paginae "Theologia liberationis" differant

Content deleted Content added
de iustitia sociali
sollicitudo: inutilem, ut puto, nexum ad anxietatem, sustuli.
Linea 1:
'''Theologia liberationis''' est motus [[Theologia|theologicus]] ac pastoralis primo in [[America Latina]] annis sexagenariis vel septuagenariis [[Saeculum 20|saeculi vicensimi]] natus et deinde in alias orbis terrarum, praesertim Tertii Mundi, partes diffusus, qui praecipuam [[anxietas|sollicitudinem]] exhibet vitae condicionum [[Paupertas|pauperum]] oppressionisque victimarum. Saepe etiam condiciones sociales atque oeconomicae quae habebantur sub regiminibus [[Dictatura|dictatoriis]] nonnullarum civitatum, velut [[Brasilia]]e, ortum theologiae liberationis provocaverunt.
 
Theologiae liberationis fautores maximum momentum tribuunt narrationi [[Liber Exodus|exodi]] [[biblia|biblicae]] narrationi, quippe quae exemplar liberationis a [[servus|servitute]] praebeat, hodiernis in adiunctis apte adhibendum.
 
Diversae sunt theologiae liberationis formae ac [[manifestatio]]nes, qua de causa etiam de ''theologiis liberationis'', in forma plurali, sermo est, nonnullae ex quibus, cum [[Marxismus|Marxismi]] placitis affectae essent, ab [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae]] magisterio reprehensae sunt.