Quantum redactiones paginae "Talio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Code-de-Hammurabi-1.jpg|thumb|Stela Lutetiae servata cui Codex Hammurabi inscriptus est.]]
'''Talio''' (-onis, f.) est ''similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit'', sic quidem finiebat eam [[Isidorus Hispalensis|Isidorus]] in ''[[Etymologiarum libri viginti|Originibus]]''<ref>v.27.24. Vide etiam quid scripserit [[Festus]] sub verbo ː ''permittit enim lex parem vindictam''.</ref>. Etenim e vocabulo Latino "talis" ducta habebatur quia hoc principium iuris declarare videtur ː Qualis iniuria, talis poena. Hodie talio per locutionem Biblicam quoque "oculum pro oculo, dentem pro dente" significari solet. In vetustissimis legibus humanis invenitur, in [[Codex Hammurabi|Codice Hammurabi]]<ref>Exempli gratia lex 196 ː Si quis oculum hominis effoderit, eius oculum effodient = ''šumma awīlum īn mār awīlim uhtappid īnšu uhappadu''.</ref>, in scriptura sacra [[Hebraei|Hebraeorum]]<ref>[[Liber Exodus|Exodus]] XXI.24-25 ː ''oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. '' ... et [[Leviticus]] XXIV.19-21 ː ''Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur'', et [[Liber Deuteronomii|Liber Deureronomii]] XIX.21 ː ''Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.''</ref> sed etiam in [[Lex XII Tabularum|duodecim tabulis]] Romanorum ː SI MEMBRUM RVPIT, NI CVM EO PACIT, TALIO ESTO<ref>Hic versus ab editoribus ad tabulam octavam legem secundam vulgo refertur.</ref>, quamquam hodierni XII tabularum commentatores aestimant plerumque inter litigantes pactionem intervenisse quae litem ad poenam pecuniariam redegisset. [[Decemviri legibus scribundis|Decemviri]] enim in infinita laesionum varietate, graviorum leviorumve, omnibus casibus lege caveri non posse animadvertentes ad privatam iniuriae aestimationem et satisfactionem ita decurrisse videntur. Quod postea secuti [[Praetor|praetores]] ex [[edictum praetorianum|edicto]] recuperatores dare solebant<ref>Michel Humbert, ''La Loi des XII tables'', 2018 pp. 431-453. Nonne secundo saeculo iurisconsultus Sextus Caecilius apud [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]] Favorino philosopho iam respondebatː "''Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas nolo hoc ignores hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam. Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat''" ? (''[[Noctes Atticae]]'' XX.1.37-38.</ref>.
== Quo modo talio posteritatem offenderit ==
Mutatis temporibus talio et saeva nimis et parum utilis visa est. Quibus verbis [[Iesus Christus]] talionem reiecerit<ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium secundum Mattaeum]] V.38-39 ː ''Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram'' </ref> omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]]<ref>''[[Noctes Atticae]]'' XX.1.15-19.</ref> eius absurditatem sic demonstrabatː