Quantum redactiones paginae "Talio" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Code-de-Hammurabi-1.jpg|thumb|Stela Lutetiae servata cui Codex Hammurabi inscriptus est.]]
'''Talio''' (-onis, f.) est ''similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit'', sic quidem finiebat eam [[Isidorus Hispalensis|Isidorus]] in ''[[Etymologiarum libri viginti|Originibus]]''<ref>v.27.24. Vide etiam quid scripserit Festo sub verbo ː ''permittit enim lex parem vinsictam''.</ref>. Etenim e vocabulo Latino "talis" ducta est quia hoc principium iuris declarare videtur ː Qualis iniuria, talis poena. In vetustissimis legibus humanis inveniebatur, in [[Codex Hammurabi|Codice Hammurabi]], in scriptura sacra [[Hebraei|Hebraeorum]]<ref>[[Liber Exodus|Exodus]] XXI.24 ː ''oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,'' ... et [[Leviticus]] XXIV.19-21 ː ''Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur''.</ref> sed etiam in [[Lex XII Tabularum|duodecim tabulis]] Romanorum ː SI MEMBRUM RVPIT, NI CVM EO PACIT, TALIO ESTO<ref>Hic versus ab editoribus ad tabulam octavam legem secundam vulgo refertur.</ref>, quamquam hodierni XII tabularum commentatores aestimant plerumque inter litigantes pactionem intervenisse quae litem ad poenam pecuniariam redegisset. [[Decemviri legibus scribundis|Decemviri]] enim in infinita laesionum varietate, graviorum leviorumve, omnibus casibus lege caveri non posse animadvertentes ad privatam iniuriae aestimationem et satisfactionem ita decurrisse videntur. Quod postea secuti [[Praetor|praetores]] ex [[edictum praetorianum|edicto]] recuperatores dare solebant<ref>Michel Humbert, ''La Loi des XII tables'', 2018 pp. 431-453.</ref>.
== Quo modo talio posteritatem offenderit ==
Quibus verbis [[Iesus Christus]] talionem reiecerit<ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium secundum Mattaeum]] V.38-39 ː ''Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram'' </ref> omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]]<ref>''[[Noctes Atticae]]'' XX.1.15-19.</ref> eius absurditatem sic demonstrabatː