47 883
recensiones
'''Talio''' (-onis, f.) est ''similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit'', sic quidem finiebat [[Isidorus Hispalensis|Isidorus]] in ''[[Etymologiarum libri viginti|Originibus]]''<ref>v.27.24. Vide etiam quid scripserit Festo sub verbo ː ''permittit enim lex parem vinsictam''.</ref>. Etenim e vocabulo Latino "talis" ducta est quia hoc principium iuris declarare videtur ː Qualis iniuria, talis poena. In vetustissimis legibus humanis inveniebatur, in [[Codex Hammurabi|Codice Hammurabi]], in scriptura sacra [[Hebraei|Hebraeorum]]<ref>[[Liber Exodus|Exodus]] XXI.24 ː ''oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,'' ... et [[Leviticus]] XXIV.19-21 ː ''Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur''.</ref> sed etiam in [[Lex XII Tabularum|duodecim tabulis]] Romanorum ː SI MEMBRUM RVPIT, NI CVM EO PACIT, TALIO ESTO<ref>Hic versus ab editoribus ad tabulam octavam legem secundam vulgo refertur.</ref>, quamquam hodierni XII tabularum commentatores aestimant plerumque inter litigantes pactionem intervenisse quae litem ad poenam pecuniariam redegisset. [[Decemviri legibus scribundis|Decemviri]] enim in infinita laesionum varietate, graviorum leviorumve, omnibus casibus lege caveri non posse animadvertentes ad privatam iniuriae aestimationem et satisfactionem decurrisse videntur. Quod postea secuti [[Praetor|praetores]] ex [[edictum praetorianum|edicto]] recuperatores dare solebant<ref>Michel Humbert, ''La Loi des XII tables'', 2018 pp. 431-453.</ref>.
== Quo modo talio posteritatem offenderit ==
Quibus verbis Iesus Christus talionem reiecerit omnibus notum est. At iurisconsulti Romani quoque talionem quiescere siverunt et secundo saeculo Favorinus philosophus apud [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]]<ref>''Noctes Atticae'' XX.1.15-19.</ref> eius absurditatem sic demonstrabatː ''Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. Quid si membrum
''
|
recensiones