Quantum redactiones paginae "Ius canonicum" differant

Summarium vacuum
(Nova pagina: '''Ius canonicum''' corpus est regularum legiumque, quae disciplinam doctrinam gubernationemque Ecclesiarum Christianarum, praesertim Catholicae et [[Ecclesiae Or...)
 
No edit summary
'''Ius canonicum''' corpus est regularum legiumquelegumque, quae disciplinam doctrinam gubernationemque Ecclesiarum Christianarum, praesertim [[Ecclesia Catholica|Catholicae]] et [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxarum]] necnon [[Ecclesia Anglicana|Communionis Anglicanae]], regunt. Primitiis ad res ecclesiasticas intestinas tantum, tempore procedente tamen ad alias res, etiam ad dogma et res terrestres, spectat. Fontes auctoritatum per aeva mutantur. Auctoritas [[papa|papae]] in [[Ecclesia Catholica]] gradatim auget.
 
Iuris canonici periti complures collectiones canonum conciliorum et decretales paparum per antiquitatem senescentem perque medium aevum incipientem compilaverunt, inter quos eminent praecipue [[Johannes Scholasticus]] patriarcha Constantinopolitanus, cuius ''[[Synagoge canonum]]'' anno 570 vel circa ordine systematico graece digesta est, et [[Dionysius Exiguus]] Romanus, qui saeculo VI incipiente canones graecorum conciliorum Latine vertit et in ordine chronologice digerit. Johannes canones conciliorum tantum, sed Dionysius etiam decretales collegit. ''Collectio Dionysiana'' per longum tempus usa est nonnumquam revisa et aucta, ut cum Hadrianus I papa opus Dionysii amplificatum, quod ''[[Collectio Dionysio-Hadriana]]'' commune appellatur, petitum ad Carolum Imperatorem anno [[774]] mississet.
Reformatores Ecclesiae Catholicae undecimi duodecimique saeculorum, qui Gregoriani interdum nomine [[Gregorius VII|Gregorii papae VII]] adepti vocantur, operam strenue dabant, ut ius canonicum emendarent. Inter compluria opera canonica huius temporis eminent ''Collectio canonum'' [[Anselmus Luccensis|Anselmi episcopi Luccensis]], ''[[Panormia]]'' (anno 1100 vel circa compilata) [[Ivo Carnotensis|Ivonis episcopi Carnotensis]], ''[[Polycarpus]]'' (anno 1111 vel post compilatus) [[Gregorius, cardinalis sancti Chrisogoni|Gregorii]] presbyteri cardinalis tituli sancti Chrisogoni. Complures nova vel inusitata quidem genera auctoritum in ius canonicum hae opera introduxerunt, ut scripta patristica et leges ex libris iuris Romani a Justiniano imperatore promulgati. In ''[[Prologus Ivonis Carnotensis|Prologo]]'' suo, Ivo Carnotensis praecepta canones discordantes reconciliandi posuit.
 
[[Gratianus, magister|Gratianus]] praecepta Ivonis ad usum in collectione sua, quae ille ''Concordia discordantium canonum'', posteriores immo ''[[Decretum]]'' vocabant, anno 1140 vel pauca post transtulit. Secunda recensio huius operis (anno circa 1150 vel pauca ante compilata) ut summa iuris canonici primae millennii ab omnibus in scholis tribunalibus alibique accepta. Prima pars [[Corpus iuris canonici|Corporis iuris canonici]] est.
 
 
 
 
== Lege etiam ==
 
* Alphonsus M. Stickler (Augustae Taurinorum 1950), ''Historia iuris canonici: Institutiones academicae'', vol. I: Historia fontium.
 
 
[[Categoria:Ecclesia Catholica]]
[[Categoria:Iurisprudentiae]]
[[Categoria:Ius canonicum]]
63

recensiones