Quantum redactiones paginae "Septem dormientes" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
[[Fasciculus:7sleepersmedievalmanuscriptSeven sleepers (Menologion of Basil II).jpg|thumb|upright=1.25|Iuvenes septem in spelunca inclusidormientes. ''[[Menologium Basilii II]]'' ([[Bibliotheca Apostolica Vaticana]] MS. Vat. gr. 1613)]]
'''Septem dormientes''' sunt grex septem iuvenum [[Ephesus|Ephesi]] natorum [[Imperium Romanum|temporibus imperatorum Romanorum]]; ne in [[persecutio Christianorum|persecutione Christianorum]] idola venerari cogerentur, in specu se abdiderunt et post saecula vivi reperti sunt. In [[Ecclesia Catholica]] sancti habentur.
 
== De legenda ==
[[Fasciculus:7sleepersmedievalmanuscript.jpg|thumb|upright=1.25|Iuvenes septem in spelunca inclusi]]
Anno 251 anno [[Decius]] persecutionem indictam scrutaturus Ephesum itineratus est. Ibi tot Christiani, qui [[timor]]e permoti se occultaverant, investigati et supplicio affecti sunt, ut sub pondere cadaverum coacervatorum moenia iam irruere inciperent. Septem autem nobilibus e turba famulorum Decii, ut erant aetate iuvenili, imperator facultatem se ad deos veteres convertendi dedit. Nomina eorum, ut in [[Legenda aurea|Legenda Aurea]] [[Iacobus de Voragine|Iacobi de Voragine]] traditur, erant Maximianus, Malchus, Marcianus, Dionysius, Iohannes, Serapion, Constantinus. Illi autem consilium ceperunt, ut in specu quodam delitescerent in fide sua fideliter manentes. Illinc ergo unum e grege in urbem miserunt, ut cibaria necessaria emeret. Qui ex urbe rursus fugere coactus infecta re ad sodales revertit. Postquam cum omnium comploratione cibum suum tenuem comederunt, deum orantes, ut sese contra iram persecutorum tutaretur, animasque suas deo commendantes demum indormiverunt. Decius de fuga certior factus eos vivos putans ostium speluncae lapidibus iussit occludi.