Quantum redactiones paginae "Zabulon Pike" differant

Content deleted Content added
nexus addidi
Linea 8:
Uxorem anno 1801 duxit, tum autem [[miles]] mediocriter erat. Sed mox dux [[Iacobus Wilkinson]] Pike fontem [[Missisippius Fluvius|Missisippii Fluminis]] invenire iussit. Ad Missisippii fontem incedens, dux gentis ''Sauk'' nomine ''[[Black Hawk (dux)|Black Hawk]]'' ([[Latine]] 'Accipiter Niger') apud Rock fluminis ripas offendit. Ut Accipiter Niger postea dixit, Pike alimenta accepit atque vexillium Americanum ei et eius generi dedit. Ille 'hominem bonum atque fortem' Pike esse censuit.<ref>[http://books.google.com/books?id=QmdQf6zFYyIC ''The Autobiography of Black Hawk'', Black Hawk. Cosimo 2007. p.21-22.]</ref> Pike etiam agrum magnitudinis 400 [[km²]] ab [[Gens Sioux|Sioux]] [[Indi Americani|Indis]] emit, sed eius conatus ad castras Anglicas in Civitatibus Foederatis Americae frustra erat, atque die [[30 Aprilis]] [[1806]] cum expeditione sua urbem Sanctum Ludovicum recessit.
 
== ExeditioExpeditio ad Australem-Occidentem ==
Urbem recedens, statim Pike iussus erat expeditionem novam rursus ad [[Arcansianum Flumen|Arcansiani]] et [[Rubrum Flumen|Rubri]] fluminis fontes inveniendas ducere. Apud Sanctum Ludovicum, [[15 Iulii]] [[1806]], expeditionem ''Pike'' ad australem-occidentem patriae partem explorandam ducit.