Quantum redactiones paginae "Causalitas" differant

Content deleted Content added
m + (10K)
+cicero
Linea 2:
 
'''Causalitas'''<ref name="Axters1937">Axters, S. (1937). ''Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch.'' Antwerpen: Geloofsverdediging.</ref> est ratio vel relatio inter eventa, quorum unum alterum efficit. Illud ad '''causam''', hoc ad '''effectum''' refertur. [[Notio (philosophia)|Notio]] causalitatis iam pridem a [[philosophia|philosophis]] pertractatur. Nam [[Aristoteles]] in ''[[Metaphysica (Corpus Aristotelicum)|Metaphysica]]'' [[causae Aristoteliae|quattuor causas]] distinguit, quae causalitatem finiunt: materialis, formalis, efficiens, [[teleologia|finalis]]. Quarum celeberrima in disputationibus scientificis causa efficiens est. Saepius quiden pro effectu '''consecutio''' dicitur, nam, ut iam vidit Aristoteles, causarum genera varia sunt. Itaque iustum esse videtur pro eventis [[abstractio|abstractius]] de '''relatis''' loqui.<ref>Cf. Schaffer 2016.</ref> Apud [[Graeci antiqui|Graecos]] causa (αἴτιον) a prima origine ad reatum relata est.
 
[[Cicero]] sic causam definit:
<blockquote>Causa autem ea est, quae id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas morbi, ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum descenderim, id fuisse causae, cur [[pila luderem, nec [[Hecuba]]m causam interitus fuisse [[Troia]]nis, quod [[Paris (heros)|Alexandrum]] genuerit, nec [[Tyndareus|Tyndareum]] [[Agamemnon]]i, quod [[Clytaemnestra]]m. Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo spoliaretur.<ref>Marcus Tullius Cicero, ''[[De fato (Cicero)|De fato]]'' [https://latin.packhum.org/loc/474/54/7/2197-2215 34].</ref></blockquote>
 
== Notae ==