Quantum redactiones paginae "Virgo Vestalis" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== De Vestalibus in iure civili ==
Vestalibus alia condicio Romae fuit atque ceteris mulieribus quae per totam vitam in manu sive patris sive mariti sive alii tutoris manebant<ref>[[Gaius (iuris consultus)|Gaius]], ''[[Institutiones]]'' I.144 ː ''Veteres enim voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem in tutela esse''</ref> ''exceptis virginibus Vestalibus, quas etiam veteres in honorem sacerdotii liberas esse voluerunt: Itaque etiam [[Duodecim tabulae|lege XII tabularum]] cautum est''<ref>Gaius, ''Institutiones'' I.145. Cf. [[Plutarchus]], ''Numa'' X.5</ref>. Ita sine ullius auctoramento in iure agere eis licebat. Etenim ''Virgo Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur''<ref>[[Aulus Gellius]] I.12.9</ref> . Adhuc impuberes a pontifice maximo capi solebant ac statim omnes gentiles necessitudines abrumpebantur. Patris hereditatem nisi testati Vestalis adire non poterat ː non iam enim legitima heres habebatur. Item fratres ceterique cognati cuiusdam Vestalis hereditatem eius adire non poterant nisi testamentum illa scripsisset in quo eos hereses instituisset. Non iam legitimi eius heredes erant et Vestalis intestatae bona in publicum redigebantur<ref>[[Marcus Antistius Labeo|Labeonis]] commentarii ad XII Tabulas apud [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]] (I.12.18) ː ''Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt''</ref>.
 
==Notae==