Quantum redactiones paginae "Servius Sulpicius Rufus" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
 
== De Sulpicio iurisconsulto ==
Servius Sulpicius in [[Ius Romanum|Digestis]] saepe memoratur ac paene 180 volumina de iure scripsisse traditus est. De quibus nihil ad nos pervenit nisi brevia excerpta in [[Aulus Gellius|Aulo Gellio]]. Nonnullos libros titulo tenus novimus: librum ''de Dotibus''<ref>Aulus Gellius IV.3.2, vide commentarium Michel Humbert, ''La Loi des XII tables'', 2018, pp.164-170.</ref>, duos minimum libros ''de Sacris detestandis'', alium de locis quos apud Mucium Scaevolam reprehendebat (Scaevola iurisconsultus Romanus maximus ante Sulpicium fuerat tam in iure civili quam in [[Pontifex|iure pontificio]] ). Primus omnium certe commentarios de [[Ius Romanum|Edicto praetoris]] edidit. Nam [[Lex XII Tabularum]] Ciceronis tempore in usu iudiciorum esse desierat: edictum praetoris initio anni promulgatum ius novum erat ex quo iudices sententias dicebant.
 
Praecipue tamen rationem novam, id est [[dialectica]]m quam ex philosophis Graecis perceperat, iuri Romano adhibuit. Ita definitionbus ac distinctionibus accuratissimis usus est, consequentia ex principiis deduxit. Primo apud eum ius ars facta est cum antea usus sine ratione fuerat. Nam iurisconsulti priores casus quam plurimos colligere ac enumerare contenti erant, Sulpicius vero corpus iuris in genera et species digerere voluit. Haec Cicero : ipsi per nos iudicare velimus sed non possumus.