Quantum redactiones paginae "Cornu copiae" differant

m
Summarium vacuum
m (de symbolo)
m
 
== Depictiones temporis hodierni ==
[[Fasciculus:Cornucopia.png|thumb|Pictura cornus copiae pro [[California]] creata.]]
In depictionibus hodiernis, cornu copiae usitate est corbis concavus cornus formam habens et variis generibus [[fructus|fructuum]] [[holus|holerumque]] festivorum impletus. In [[America Septentrionalis|America Septentrionali]], cornu copiae cum messi et die festo [[Thanksgiving]] coniunctum est. Cornu copiae, [[Anglice]] ''cornucopia,'' est nomen annuae "Wine and Food" celebrationis in [[Whistler (Columbia Britannica)|Whistler]] [[Columbia Britannica]]e [[Canada]]e, NovembreNovembri habitae. Duo cornu copiae videntur in [[vexillum|vexillo]] et [[sigillum civitatis|sigillo civitatis]] [[Idahum|Idahi]]. Praeterea, cornu copiae in armis<!--coat of arms--> [[Columbia]]e, [[Panama]]e, [[Peruvia]]e, [[Venetiola]]e, et civitatis [[Victoria (Australia)|Victoriae]] [[Australia]]e res prosperas exprimunt.
 
Cornu copiae etiam adhibetur in [[ars corporis|arte corporis]] ([[Anglice]]: ''body art'') et in variis usibus tempore [[Christi Natalis]], ut signum fertilitatis, fortunae, abundantiae.<ref>{{cite encyclopedia |year= |title = |encyclopedia=Encyclopaedia of Religion and Ethics |editor=Hastings, James| publisher= |location= |id= |volume= |url=http://www.archive.org/details/encyclopaediaofr03hastuoft}}</ref> Aliqui autem [[Christianitas|Christiani]] evangelici severe monent de symbolo gesto, vel cornus copiae veri, vel similis symboli [[Italia|Italici]] (cornus formam etiam habens) fertilitatis masculae, et dicunt id re vera esse [[daemon]]ibus infestum, vel esse infelix vel adeo nefas,<ref>{{Cite book|title=Exposing Satan's Devices Workbook |last=Miller |first=Betty |year=2004 |publisher=Christ Unlimited Ministries |isbn=9781571490094}}</ref> quia credunt cornu copiae pro "cornulo" ([[Anglice]]: ''little horn'') valere, figura in [[Biblia|Bibliis]] Christianis descripta et pro [[Antichristus|Antichristo]] ab eis habita.<ref>{{Cite book|title=Naming the Antichrist: The History of an American Obsession |last=Fuller |first=James C. |year=1999 |publisher=[[Oxford University Press]] |isbn=9780195109795}}</ref>
13 423

recensiones