Quantum redactiones paginae "Academia Scientiarum Russica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 13:
Mense Iulio anni [[1925]] Academia Scientiarum Russica facta est [[Academia Scientiarum URSS]]. Anno [[1934]] praesidium nonnullaque instituta scientifica e [[Leninopolis|Leninopoli]] [[Moscua]]m translata sunt. Sedes additiciae Academiae Scientiarum URSS in rebus publicis et regionibus magnis URSS creabantur, quae factae sunt bases pro academiis scientiarum rerum publicarum sovieticarum socialisticarum (ad finem exsistentiae URSS omnes res publicae illius, [[RSFSR]] excepta, academias scientiarum suas proprias obtinuerat), divisionibus regionalibus (e.g. divisione Siberica, vel Sibirica, anno [[1957]] condita) atque aliis sedibus scientificis.
 
Mense NovembreNovembri anni [[1991]], tempore dissolutionis Unionis Sovieticae, Academia Scientiarum URSS decreto [[praeses Russiae|praesidis RSFSR]] [[Boris Ieltsin]]<ref>[http://kremlin.ru/acts/bank/458 Указ Президента РСФСР от 21.11.1991 г. № 228 "Об организации Российской академии наук"]</ref> transformata est in Academiam Scientiarum Russicam restitutam. Postea [[Georgius Osipov]] praeses Academiae fuit usque ad annum [[2013]], quo anno [[Vladimirus Fortov]] eo successit officio. Anno illo Academia Scientiarum Russica reformationibus nonnullis affecta est, Academia Scientiarum Medicarum Russica et Academia Scientiarum Agriculturalium Russica ad eam adiunctis. Anno [[2017]] praeses novus Academiae Scientiarum Russicae, [[Alexander Sergeev]], electus est.<ref>[http://www.ras.ru/presidium/headquarters/president.aspx Президент Российской академии наук]</ref>
 
== Notae ==