Quantum redactiones paginae "The Wall Street Journal" differant

Content deleted Content added
m +Bib ex en &c (10K)
mNo edit summary
Linea 2:
'''''The Wall Street Journal''''' est [[diarium]] [[Civitates Foederatae|Americanum]] internationale, quod anno [[2019]] bis mille sescentis septendecim milibus (2&thinsp;617&thinsp;000) subnotatorum (in quibus propemodum mille octingenta duodeviginti milia (1&thinsp;818&thinsp;000) subnotatorum digitalium<ref>[https://www.sec.gov/Archives/edgar/data/1564708/000119312519219463/d741099d10k.htm United States Securities and Exchange Commission, Form 10-K]</ref>) a [[Dow Jones & Company]] [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]] et iterum in [[Asia]] [[Europa]]que editur. Nova tractat praecipue [[negotium|negotia]] Americana et inter gentes, ac ad [[aerarium]] pertinentia; nomen enim de ''Wall Street,'' via Novieboracensis quae vicum medium fiscalem delineat, deductum est.
 
Diurnum die [[8 Iulii]] [[1889]] a Carolo Dow, Eduardo Jones, et Carolo Bergstresser conditum est, et ex eo tempore continuo editur. Plurima omnium actorum diurnorum exemplaria in Civitatibus Foederatis edebat, dum ''[[USA Today]]'' mense [[Novembris|NovembreNovembri]] mense anni [[2003]] superaverit. Quod ad diaria de rebus negotiosis et fiscalibus spectat, primus aemulus est ''[[Financial Times]]'' [[Londinium|Londiniensis]], qui item plures editiones inter gentes profert.
 
[[Praemium Pulitzer]] ter viciens accepit, nuperrime bis anno [[2007]], pro commentariis quae investigaverunt morem [[optio (fiscalis)|optionum]] diem retrosignandi, nempe optionum quae pertinent ad [[sors pecuniaria|sortes pecuniarias]], et adversum prominentis [[oeconomia]]e [[Res publica popularis Sinarum|Reipublicae Popularis Sinarum]] effectum.