Quantum redactiones paginae "Aulus Avillius Flaccus" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
'''Aulus<ref>Praenomen per papyrum Boissier I.5 notum est.</ref> Avillius Flaccus''' (mortuus [[39]] in insula [[Andros|Andro]]) fuit [[praefectus Aegypti]] inter [[32]] et [[38]], ab [[Tiberius (imperator)|imperatore Tiberio]] designatus, a [[Caligula]] munere remotus et damnatus. Notus est nobis ex accusationibus quas inimicus et adversarius [[Philo Alexandrinus]], scriptor [[Iudaei|Iudaeus]], in libello ''[[In Flaccum]]'' inscripto protulit. Nam ultimo eius praefecturae anno ([[38]]) seditiones et Iudaeorum caedes [[Alexandria|Alexandriae]] evenerunt nec quietem publicam iam praestare potuit.
== De Philonis accusationibus ==
Philoni si credimus, Aulus Avillius Romae cum Augusti nepotibus educatus unus ex amicis [[Quintus Naevius Sutorius Macro|Macronis]] et Tiberii imperatoris erat<ref>''In Flaccum'' 158</ref> qui eum praefectum Aegypti anno 32, oppressa [[Seianus|Seiani]] coniuratione, fecit. Quamdiu Tiberius vixit optimum praefectum fuisse ipse Philo fatebatur<ref>''In Flaccum'' 5-6.</ref>. Postquam vero Gaius in principatum ei successit pavore excors quod nepotis naturalis, Tiberii Gemelli, partibus favisset atque fortasse etiam insidiarum quae [[Agrippina maior|Agrippinam]], Gai matrem, ad mortem voluntariam paucos ante annos compulerant particeps fuisset cum [[Demagogus|demagogis]] Alexandrinis populum contra Iudaeos excitantibus societatem iniit<ref>''In Flaccum'' 8-20.</ref> (norat enim Alexandriam Caligulae ob proavum [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] ex omnibus urbibus maxime cordi esse). Ab illo tempore contraria faciebat atque antea solebat. Quae causa fuit secundum Philonem cur edictum Iudaeos peregrinos et advenas appellans promulgarit nec eis auxilum tulerit cum aestate anni 38 a ceteris incolis spolabantur atque etiam interficiebantur. Quin etiam sponte sua poenas infames magistratibus conventus Iudaici inflixit<ref>''In Flaccum'' 73-80.</ref>.
.