Quantum redactiones paginae "Aulus Avillius Flaccus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Aulus<ref>Praenomen per papyrum Boissier I.5 notum est.</ref> Avillius Flaccus''' (mortuus [[39]] in insula [[Andros|Andro]]) fuit [[praefectus Aegypti]] inter [[32]] et [[38]], ab [[Tiberius (imperator)|imperatore Tiberio]] designatus, a [[Caligula]] munere remotus et damnatus. Notus est nobis ex accusationibus quas inimicus et adversarius [[Philo Alexandrinus]], scriptor [[Iudaei|Iudaeus]], in libello ''[[In Flaccum]]'' inscripto protulit. Nam ultimo eius praefecturae anno ([[38]]) seditiones et Iudaeorum caedes [[Alexandria|Alexandriae]] evenerunt nec quietem publicam iam praestare potuit.
 
Philoni si credimus, Aulus Avillius Romae cum Augusti nepotibus educatus unus ex amicis Tiberii imperatoris erat<ref>''In Flaccum'' 158</ref> qui eum praefectum Aegypti anno 32, oppressa [[Seianus|Seiani]] coniuratione, fecit. Quamdiu Tiberius vixit optimum praefectum fuisse ipse Philo fatebatur<ref>''In Flaccum'' 5-6.</ref>. Postquam vero Gaius in principatum ei successit pavore excors quod nepotis naturalis, Tiberii Gemelli, partibus favisset atque fortasse etiam insidiarum quae [[Agrippina maior|Agrippinam]], Gai matrem, ad mortem voluntariam compulerant particeps fuisset cum [[Demagogus|demagogis]] Alexandrinis populum contra Iudaeos excitantibus societatem iniit<ref>''In Flaccum'' 8-20.</ref> (norat enim Alexandriam Caligulae ob pronepotem [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] ex omnibus urbibus maxime cordi esse). Quae causa fuit secundum Philonem cur edictum Iudaeos peregrinos et advenas appellans promulgarit nec eis auxilum tulerit cum aestate anni 38 a ceteris incolis spolabantur atque etiam interficiebantur.
.
== Notae ==