Quantum redactiones paginae "Ammianus Marcellinus" differant

Content deleted Content added
Additur epitomen de rerum gestarum libris Ammiani
Linea 6:
 
== Rerum gestarum scriptor ==
De rebus a Romanis ab anno [[96]] usque ad [[378]] gestis Latine scripsit, i. e. ab imperatore [[Nerva]] usque ad illam [[Proelium Hadrianopolitanum|cladem calamitosam]] Romanis imperatore [[Valens|Valente]] ad [[Adrianopolis|Adrianopolim]] a [[Visigothi]]s allatam. Initium ''[[Res gestae (Ammianus)|rerumRerum gestarum]]'' deperditum est, sed libri qui supersunt res inter [[353]] et [[378]] gestas narrant.
 
== Epitome ''Rerum gestarum libri'' ==
 
* Liber XIV: De [[Constantius Gallus|Gallo Caesare]] tractatur, de eius saevitia et morte iussu [[Constantius II|Augusti Constanti]]. Etiam excursus de [[Isauri|Isauris]], [[Saraceni|Saracenis]] [[Alamanni|Alamannisque]] exponuntur et vitia Romanorum vituperantur.
* Liber XV: Augustus Constantius in Alamannos bellum gerit. Magister peditum [[Claudius Silvanus|Silvanus]] potestatem Augusteam usurpat et per insidias quibus Ammianus quoque interfuit occiditur. [[Flavius Claudius Iulianus|Iulianus]] Caesar creatus est a Constantio.
* Liber XVI: Bella a Iuliano victa exponuntur in Alamannos, praecipue victoria apud [[Argentoratum]].
* Liber XVII: Plures res bellicae a Iuliano gestae narratur. Etiam de victoriis Augusti Constantii exponitur et de pace cum [[Persae|Persis]] frustra temptata.
* Liber XVIII: Rex persarum [[Sapor II|Sapor]] Mesopotamiam Romanam aggreditur et Ammianus miles itinera sua narrat.
* Liber XIX: Amidam urbem Sapor obsidit et capit. Inter defensores etiam Ammianus est, qui ab urbe capta fugit.
* Liber XX: Ursicinus magister equitum, sub quo Ammianus meruerat, titulo suo discingitur. Iulianus Lutetiae a militibus suis Augustus appellatur, sed Constantius litteris titulum Augusti deponere Iulianum iubet, dum Sapor plures urbes Mesopotamias expugnat.
* Liber XXI: Dum belllum inter Iulianum et Constantium paratur, Constantius morbo moritur.
* Liber XXII: Iulianus solus Augustus [[Religio Romana|cultum deorum]] qui clam antea colebat nunc palam profitetur. Aliquae res a Iuliano Augusto gestae narrantur, qui bellum in Persas parat.
* Liber XXIII: Iter Iuliani contra Persas. [[Templum Hierosolymitanum|Hierosolymae templum]] Iulianus restaurare frustra conatur. Descriptio [[Machina bellica|machinarum militarium]] et regionum Mesopotamiae.
* Liber XXIV: Quamquam oppida et castella aliquot Iulianus cum exercito expugnat, a Ctesiphontis urbis Persarum capitalis obsidione is deterretur et iter revertit.
* Liber XXV: Persae Romanos fugientes persequuntur et Iulianus in proeliis vulneratus moritur. [[Iovianus]] Augustus creatus est, qui pace ignobili cum Sapore facta subito etiam moritur.
* Liber XXVI: [[Valentinianus I|Valentinianus]] Augustus creatus est et postea [[Flavius Valens|Valentem]] fratrem Augustum consortem constituit. [[Procopius (imperator)|Procopius]] Oriente res novas molitur, sed a suis denique desertus et traditus est ut poenam capitalem susciperet.
* Liber XXVII: De bellis variis Romanorum in Alamannos, Gothos, gentes Britanniae et Africae tractatur. Descriptio provinciarum Thraciae. [[Gratianus]] puer Augustus a Valentiniano creatus est.
* Liber XXVIII: Pugnae plures Romanorum narrantur.
* Liber XXIX: Theodorus notarius quidam potestatem usurpare conatur sed maiestatis accusatus necatur. Saevitia Valentiniani in iuribus narratur, dum Theodosius magister equitum variis bellis vincit.
* Liber XXX: Romani et Persae de [[Armenia (provincia Romana)|Armenia]] disputant. Valentinianus cum Alamannis pacem tandem facit et bellum gerens in Illyrico subito exstinguitur. [[Valentinianus II|Valentinianus]] Valentiniani iunior filius Augustus a exercito suo factus est.
* Liber XXXI: Gens Hunorum, quorum mores descriptae sunt, Gothos invadunt ac suis sedibus expellunt ut Gothi in territorium Romanum Thraciae accipi petunt, quod bellum denique fert. Valens Augustus apud [[Hadrianopolis|Hadrianopolim]] cum Gothis pugnat, ubi Romanus exercitus victus est et Valens occiditur.
 
== Notae ==