Quantum redactiones paginae "Historia Ucrainae" differant

Content deleted Content added
Linea 41:
Anno [[2004]], electio ad praesidem fuit. In stadio primo suffragionis ([[31 Octobris]]), 39.90% electores ad [[Victor Juščenko|Victorem Juščenko]] et 39.26% ad [[Victor Juščenko|Victorem Janukovyč]], "candidatum gubernationis," suffragati sunt. Ex summa declarata stadii secundi ([[21 Novembris]]) Janukovyč paucis sententiis vicit, quod effectus iudicio multorum hominum falsificatus est. Hominibus in viis evasis [[Revolutio Aurantina]] nata est. Die [[26 Decembris]], electione iterata, Victor Juščenko electus est praeses<ref>[http://www.interrete.de/latein/nuntiifinarch3.html R. Pitkäranta, ''Jushtshenko novus praesidens'']</ref>.
 
Anno [[2010]] electio nova ad praesidem accidit. Victores stadii primi suffragationis ([[17 Ianuarii]]) facti sunt Victor Janukovyč (35.32%) et [[Iulia Tymošenko]] (25.05%), qui participaverunt in stadio secundo. (Juščenko, in stadio primo ut unus e 18 candidatis participans, 5.45 % votorum accepit.) In stadio secundo ([[7 Februarii]]) Janukovyč vicit<ref>[http://www.yleradio1.fi/nuntii/id23792.shtml T.Pekkanen, ''Ianukovitsh praesidens Ucrainae.'']</ref> (48.95% votorum accipiens), [[25 Februarii]] ut praeses Ucrainae inauguratus. Die [[22 Februarii]] [[2014]], Janukovyč propter crisem politicam de facto e munere praesidis depositus est et paulo post patriam liquit. Eodem tempore [[Crimaea]] ad [[Russia]]m adiuncta est (quum Ucraina cum maioritatem civitatum mundi adiunctionem eam ut illegalem aestimant, paeninsulam illam adhoc sibi postulans) et paulo post rei publicae populares suorum iurum [[Res publica popularis Donetzensis|Donetzensis]] et Luhanskensis in meridie-oriente Ucrainae declaratae sunt cum actionibus militaribus sequentibus.
 
Die [[25 Maii]] 2014, [[Petrus Porošenko]] ad officium praesidis Ucrainae electus est, die [[7 Iunii]] inauguratus. Die [[21 Aprilis]] [[2019]] enim [[Vladimirus Zelens'kyj]] praeses novus Ucrainicus electus est, cuius inauguratio die [[20 Maii]] accidit.
 
==Notae==