Quantum redactiones paginae "Maria Aegyptiaca (Sancta)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Maria Aegyptiaca''' (nata circa [[344]] [[Alexandria antiqua|Alexandriae]] in [[Aegyptus|Aegypto]], mortua prope [[Hiericus|Hiericum]] inter [[420]] et [[430]]) fuit [[monachus|monacha]] [[eremita|eremitis]], dicta '''Paenitens,''' quae in [[ecclesia|ecclesiis]] et [[Ecclesia Catholica|Catholica]] et [[Ecclesia Orthodoxa|Orthodoxa]] [[sancta]] habetur.
 
Vita eius legendaria latissime pervulgata est narratione [[Iacobus a Voragine|Iacobi a Voragine]] in [[Legenda aurea]], quae hausta est e vita eiusdem Mariae a [[Sophronius Hierosolymitanus|Sophronio Hierosolymitano]] lingua Graeca scripta et a [[Paulus Diaconus|Paulo Diacono]] Latine versa. Iacobus, ut fabulator fuit sollers, historiam sanctae in formam infixit eo modo, ut [[Zosimas]], monachus quidam [[ascetes|asceticus]], ultra flumen [[Iordanes (flumen)|Iordanem]] in [[desertum|deserto]] die sollemnitatis [[pascha]]lis Mariae nudae solisque [[pilus|crinibus]] opertae occurreritoccurreret, quae ei de sua conversione haec fere tradidit:
 
Priore vitae suae parte Alexandriae se vitam [[meretrix|meretriciam]] vixisse, quoad ante quadraginta sex annos peregrinationem [[Hierosolyma]] ad sanctam crucem faceret. At ibi [[bracchium|bracchio]] vi inexpugnabili [[tres|ter]] ab [[ostium|ostio]] ecclesiae se prohibitam esse. Postquam precibus ante imaginem [[Maria|Genetricis]] dictis tandem intrare sibi licuerit, a vita turpi se ad vitam honestam ex intimo animo convertisse et paenitentiae agendae causa in desertum trans Iordanem recepisse.