Quantum redactiones paginae "Si hortum in bibliotheca habes, nihil deerit" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil''' est sententia in epistolio quodam invitatorio, quod Cicero ad Marcus Terentius Varro Reatinus|V...'
 
No edit summary
Linea 1:
'''Si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil''' est sententia in [[epistula|epistolio]] quodam invitatorio, quod [[Cicero]] ad [[Marcus Terentius Varro Reatinus|Varronem]] dedit.<ref>Cicero, ''Ad familiares'' 9.4.</ref> Nonnulli id putaverunt vel [[aenigma]]tice vel mendose dictum, velut [[Fridericus Nietzsche|Nietzsche]], qui ''bibliothecam cum horto'' coniecit. Sed Varro, qui ''de bibliothecis libros tres'' idemque ''rerum rusticarum libros tres'' conscripserat, certe rem recte intellexit: bibliothecam more hellenistico [[porticus|porticu]] et horto exornatam.
 
Nescimus, uter alterum in sua bibliotheca visitaverit; persuasi autem simus eis nihil defuisse, sicut Cicero scripsit: "Tu si minus ad nos, nos accurremus ad te: si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil."