Quantum redactiones paginae "Si hortum in bibliotheca habes, nihil deerit" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil''' est sententia in epistolio quodam invitatorio, quod Cicero ad Marcus Terentius Varro Reatinus|V...'
(eadem)

Emendatio ex 22:08, 25 Septembris 2019

Si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil est sententia in epistolio quodam invitatorio, quod Cicero ad Varronem dedit.[1] Nonnulli id putaverunt vel aenigmatice vel mendose dictum, velut Nietzsche, qui bibliothecam cum horto coniecit. Sed Varro, qui de bibliothecis libros tres idemque rerum rusticarum libros tres conscripserat, rem recte intellexit: bibliothecam more hellenistico porticu et horto exornatam.

Nescimus, uter alterum in sua bibliotheca visitaverit; persuasi autem simus eis nihil defuisse, sicut Cicero scripsit: "Tu si minus ad nos, nos accurremus ad te: si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil."

Notae

  1. Cicero, Ad familiares 9.4.