Quantum redactiones paginae "Vocatus atque non vocatus Deus aderit" differant

Content deleted Content added
m Bot: removing {{Pagina non annexa}} because incoming links are present
Acuratius, addito responso lingua Graeca.
Linea 2:
'''Vocatus et invocatus deus aderit''' est [[proverbium]] antiquum.
 
Origo huius [[sententia]]e est responsum [[oraculum Delphicum|oraculi Delphici]]. Nam, ut apud [[Thucydides|Thucydidem]] legimus<ref>Thucydides, ''[[bellum Peloponnesiacum|Historiae]]'' 1.118.3</ref>, [[Lacedaemon]]iis ad bellum contra Athenienses iam paratis satius visum est de eventu oraculum adire rogatum, utrum res bellicosae prospere successurae essent. Legati haec a deo responsa domum reportaverunt: "κατὰ κράτος πολεμοῦσι νίκην ἔσεσθαι, καὶ αὑτὸς (ἔφη) ξυλλήψεσθαι καὶ παρακαλούμενος καὶ ἄκλητος" ('victoriam obventuram esse summa vi pugnantibus seque ipsum affuturum<ref>''Affuturum'' Graece eodem sensu dictum est ac ''adiuturum''.</ref> esse "et vocatum et invocatum"').
Versio Latina huius sententiae, ut continetur in [[Adagia (Erasmus)|adagiis]] [[Erasmus|Erasmi]], percrebruit, citatur autem saepe paulo variata: „Vocatus atque non vocatus deus aderit"; sc. quia vox „invocatus" sensum ambiguum secum fert: et ''advocatus'' et ''non vocatus'' aliquis invocatus esse potest. Hac sententia quando utendum esset, ille interpretando explanavit hisce verbis: „ubi quid significabimus etiam non accersitum neque curatum, tamen eventurum, velimus nolimus: puta senectam, mortem, malefactorum poenam."<ref>Erasmus, ''[[Adagia (Erasmus)|Adagia]]'' 1232=2.3.32</ref>