Quantum redactiones paginae "Amicitia" differant

Content deleted Content added
de caritate et altruismo
de notionibus
Linea 1:
[[Fasciculus:Jacopo Pontormo - Portrait of Two Friends - WGA18109.jpg|thumb|''Imago duorum amicorum.'' [[Pictura]] ab [[Iacobus de Pontormo|Iacobo de Pontormo]], [[artifex|artifice]] [[Italia|Italo]], circa annum [[1522]] facta.]]
 
'''Amicitia''' est mutuus benevolentiae [[amor]], et utrinque{{dubsig}} manifestus, qui bonorum [[communicatio]]ne omnimoda fundatur. Ita fere [[Aristoteles]] et [[Thomas Aquinas]]. Hoc amoris genus, quod non in [[natura]]e [[familia]]eve vinculo, sed in libera hominum electione et animorum affinitate, non in passione, sed in [[Beneficentia|benevolentia]] tantum [[caritas (virtus)|caritateque]] innititur, summum a [[Cicero]]ne—ut alios mittamus viros doctos qui de hac re disputarunt—habetur:
<blockquote>Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an, excepta [[sapientia]], nihil melius homini sit a [[deus|dis immortalibus]] datum. [[Divitiae|Divitias]] alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii [[Honos|honores]], multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in [[virtus|virtute]] summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.<ref>Cic., ''[[Laelius de amicitia]]'', 20.</ref></blockquote>
 
{{NexInt}}