Quantum redactiones paginae "Iosephus Greenberg" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L-1}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Iosephus Greenberg''' ([[Brooklynium|Brooklyni]] natus die [[28 Maii]] [[1915]]; die [[7 Maii]] [[2001]] [[Stanfordia]]e in [[California]] mortuus) fuit linguista. E familia [[Iudaei|Iudaica]] ortus, [[universitas Columbiae|universitatem Columbiae]] frequentavit unde adiuvantibus [[Franciscus Boas|Francisco Boas]] et [[Ruth Benedict]] ad [[universitas Boreoccidentalis|universitatem Boreoccidentalem]] progressus est. Studia eius ibi direxit [[Melville Herskovitz]] qui et ipse discipulus fuerat Francisci Boas. Deinde apud [[universitas Yalensis|Yalenses]] studuit, mox apud [[universitas Minnesotensis|Minnesotenses]] et in alma matre Columbiana docuit, ubi [[Romanus Jakobson|Romanum Jakobson]] et [[Andreas Martinet|Andream Martinet]] cognovit. Ab anno [[1962]] lector et professor fuit in [[universitas Stanfordiensis|universitate Stanfordiensi]].
 
In pate linguisticae functionalisticae, investigator fuit magnum momenti. Multa probata opera de linguistica comparativa familia linguarumque scripsit. Coniunctiones geneticas priscas inter familias quaerēbat, autem hae ideae eae semper etiamnum controversae manent. Sic facientem, disciplinam modernam typologiae linguisticae fundavit. Anno [[2001]] mortuus est Greenberg.
 
== Scripta ==