Quantum redactiones paginae "Civitates Foederatae Americae" differant

Content deleted Content added
Nomina omnium mensium mutata sunt in adiectiva
Abrogans recensionem 3473124 ab usore Cerberus21 (Disputatio | conlationes)
Tag: Undo
Linea 49:
[[Civitas sui iuris|Civitas]], quae [[area (geometria)|aream]] [[superficies|superficialem]] 9.83 [[millio]]num [[chiliometrum quadratum|chiliometrorum quadratorum]] praebet et plus quam 305 milliones incolarum habet, obtinet omnium [[tellus|orbis terrarum]] civitatum locum tertium vel quartum, quod ad [[area (geometria)|areae]] magnitudinem attinet, et locum tertium quod ad magnitudinem terrarum et numerum incolarum attinet. Civitas propter magnam [[immigratio]]nem gentium in numero divitissimarum varietate humana civitatum mundi habetur, si [[cultura]] hominum et stirps comparantur. [[Oeconomia]] eius est maxima [[tellus|orbis terrarum]], cuius [[proventus domesticus grossus]] (PDG) anno [[2008]] [[Dollarium (Americanum)|FA]]$14.3 trillione (23% totius mundi ad PDG nominale et prope 21 centesimas de paritate potestatis emptionis) aestimatus est.<ref name="IMF GDP">{{cite web|url=http://www.imf.org/external/pubs/ft/weo/2008/02/weodata/index.aspx|publisher=International Monetary Fund|title=World Economic Outlook Database|month=October|year=[[2008]]|accessdate=[[27 Octobris]] [[2008]]}}.</ref><ref>[[Unio Europaea]] maiorem quidem [[oeconomia]]m, sed ipsa per se non ex una civitate constat.</ref>
 
Civitas a [[Tredecim Coloniae|Tredecim Coloniis]] [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regni]] secundum [[Ora Orientalis Civitatum Foederatarum|Orientalem Oram]] condita est, quae die [[4 Iulii|4 Iulio]] [[1776]] [[Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum|Declarationem Libertatis]] promulgaverunt, earum [[libertas|libertatem]] a Britannia et earum formam foederationis se adiuvantem adfirmans. Civitates seditiosae Regnum Britanniarum in [[Bellum Libertatis Americanae|Bello Libertatis Americanae]] vicerunt—primo [[coloniale libertatis bellum|coloniali libertatis bello]] prospero.<ref>Dull 2003:352.</ref> [[Conventus Philadelphiae]] praesentem [[Constitutio Civitatum Foederatarum Americae|Constitutionem Civitatum Foederatarum]] sanxit die [[17 Septembris|17 Septembri]] [[1787]], cuius ratificatio proximo anno civitates fecerunt partes unius reipublicae, validam sedem imperii habentes. Gubernatio Civitatum Foederatarum anno [[1789]] coepit. [[Rogatio Iurum Civitatum Foederatarum|Rogatio Iurum]], quae in decem [[Emendationes Constitutionis Civitatum Foederatarum|emendationibus constitutionis]] consistit, multa principalia [[ius|iura]] civilia praestans, anno [[1791]] sancta est.
 
Civitates Foederatae [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] magnam [[regio]]nem [[Emptio Ludoviciana|Emptione Ludoviciana]] a [[Francia]] adeptae sunt, et parvum tractum [[Foedus Adams-Onis|Foedere Adams-Onís]] ab [[Hispania]], [[Terra Oregonensis|Terram Oregonensem]] a [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regno]], amplum tractum in [[Bellum Mexici et Civitatum Foederatarum|Bello Mexici et Civitatum Foederatarum]] a [[Mexicum|Mexico]], et iterum magnum tractum [[Emptio Alascana|Emptione Alascana]] a [[Russia]], et in dicionem suam respublicas [[Respublica Texana|Texanam]] et [[Respublica Havaiana|Havaianam]] redegit. Dissensio inter [[Civitates Foederatae Meridionales|Meridianam agrariam]] et [[Civitates Foederatae Septentrionales|Septentrionalem]] [[industria]]lem quod attinet ad [[iura civitatum]] et expansio [[servitus|servitutis]] [[Bellum Civile Americanum|Bellum civile Civitatum Foederatarum]] [[decennium 187]] incitaverunt; victoria autem Septentrionum perennem reipublicae fissuram prohibuit, et [[Emendatio Tredecima Constitutionis Civitatum Foederatarum|legitimum servitutis finem]] in Civitatibus Foederatis promovit. Ante [[decennium 188]], [[oeconomia]] civitatis iam fuit maxima orbis terrarum.<ref>{{cite web|author=Maddison, Angus|url=http://www.ggdc.net/maddison/Historical_Statistics/horizontal-file_09-2008.xls|title=Historical Statistics for the World Economy|publisher=|year=[[2006]]|accessdate=[[6 Novembris]] [[2008]]}}.</ref> [[Bellum Hispano-Americanum|Bellum Hispaniae et Civitatum Foederatarum]] et [[primum bellum mundanum]] statum reipublicae confirmaverunt opum. Anno [[1945]], Civitates Foederatae ex [[secundum bellum mundanum|secundo bello mundano]] emerserunt prima civitas [[arma nuclearia]] habens, perennis [[Concilium Salutis]] Consociationis Nationum sodalis, et condens [[NATO]] sodalis. Finis [[Bellum Frigidum|Belli Frigidi]] et [[dissolutio Unionis Sovieticae]] Civitates Foederatas solam [[civitas praepotens|civitatem praepotentem]] effecerunt. Civitas circa 50 centesimas erogationum per orbem terrarum pro [[militia]] et apparatibus belli erogat, et est princeps [[vis]] [[oeconomia|oeconomica]], [[civilitas|politica]], et [[cultura]]lis in mundo hodierno.<ref>{{cite web|author=Eliot A. Cohen|url=http://www.foreignaffairs.org/20040701faessay83406/eliot-a-cohen/history-and-the-hyperpower.html|title=History and the Hyperpower|work=Foreign Affairs|date=Iulio/Augusto [[2004]]}}{{cite news|url=http://news.bbc.co.uk/2/hi/americas/country_profiles/1217752.stm|title=Country Profile: United States of America|publisher=BBC News|date=[[22 Aprilis]] [[2008]]}}.</ref>
Linea 113:
 
=== Coniectus qui ubique audiatur ===
[[Fasciculus:Washington_Crossing_the_Delaware_by_Emanuel_Leutze,_MMA-NYC,_1851.jpg|thumb|Tabula ''Washingtonius [[Delevaria (flumen)|Delavariam]] transiens''. Transitus, hic ab [[Emanuel Leutze|Emanuele Leutze]] anno [[1851]] depictus, die [[25 Decembris|25 Decembri]] [[1776]] accidit.]]
Res publica Civitatum Foederatarum Americae ex [[Tredecim Coloniae|tredecim coloniis]] [[Imperium Britannicum|Britannicis]] Americae Septentrionalis post [[Bellum Libertatis Americanum|bellum libertatis]] anni [[1776]] orta est. Hae coloniae fuerunt: [[Provincia Nova Hantonia]], [[Provincia Sinus Massachusettae]], [[Colonia Rhodensis Insula et Providentiae]], [[Colonia Connecticuta]], [[Provincia Novum Eboracum]], [[Provincia Nova Caesarea]], [[Provincia Pennsilvania]], [[Colonia Delevaria]], [[Provincia Terra Mariae]], [[Colonia Dominiumque Virginia]], [[Provincia Carolina Septentrionalis]], [[Provincia Carolina Meridionalis]], et [[Provincia Georgia]].
 
Iam circa annum [[1760]], magna discordia inter colonias et [[Britanniarum Regnum|patriam Britannicam]] exsistebant; exempli gratia, ob regimen [[mecantilismus|mercantilisticum]] Britannicum, quod [[vectigal]]ia et delectus ad bella Europaea servanda imperabat, distantiam et coloniarum problemata neglegens, et ob superbum cultum Americanum, individualisticum et democraticum. Cum demum Americani regi restiterunt, rex copias ad colonias rebelles opprimendas misit. Et Americani hos actos indignati re vera rebellaverunt, militiasque civiles formaverunt.
 
Tandem [[Pugna Lexingtoniensis|Lexingtoniae]] die [[19 Aprilis|19 Aprili]] [[1775]] [[coniectus qui ubique auditur]] rerum commutatio Americana cecinit. Postea, tredecim colonias [[Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum|suam libertatem]] a rege die [[4 Iulii]] [[1776]] declaraverunt. Francia se bello anno [[1778]] adiunxit, ut Britanniam ab coloniis suis privet, veterem adversarium Britannicum molliens. Bellum usque ad annum [[1781]] extendit, cum apud Yorktown exercitus Britannicus quo Generalis Cornwallis praeerat se Generali Washingtonio dedit.
 
Civitates et [[Britanniarum Regnum]] bellum demum anno [[1783]] [[Foedus Lutetiae anni 1783|Foedere Lutetiae]] pacem congruerunt. Anno [[1789]] civitates se coniunxerunt, [[Constitutio Civitatum Foederatarum Americae|nova constitutione foederali]] anno [[1787]] perfecta, [[Georgius Washingtonius|Georgio Washingtonio]] primo praeside.
Linea 137:
 
[[Fasciculus:US Secession map 1863 (BlankMap derived).png|thumb|Foederatio Civitatum Foederatarum, vulgo ''Unio'' et ''Septentrionalis'' appellata: caerulea, flava ([[Civitas finitima (Bellum Civile Americanum)|civitas finitima]]), caesia; Confederatia, vulgo "Meridiana": brunea.]]
Post victoriam electoralem Republicani [[Abrahamus Lincoln|Abrahami Lincoln]] anno [[1860]], qui servitutis expansionem in novis territoriis fortiter opponebat, undecim civitates meriodionales ex CFA secesserunt, novam [[Civitates Confoederatae Americae|Civitates Americae Confoederatas]] conditans. Bellum die [[12 Aprilis|12 Aprili]] [[1861]] coepit, cum exercitus [[Carolina Meridionalis|Carolinae Meridionalis]] tormenta in [[Castellum Sumter]] coniecit.
 
[[Bellum Civile Americanum|Bellum]], quod quattuor annos, ad annum [[1865]] (de iure ad [[1866]]) extendit, fuit saevum. Novi modi bellum gerendi per belli cursum excogitati sunt, sicut [[batalaria cataphracta]] cannones in turris praebita, [[batalaria subaqueana]], [[torpedo]]nes, minae [[mina navalis|navales]] et [[mina terrestris|terrestres]], [[sclopetum automaticum|sclopeta automatica]],{{dubsig}} [[pyrobolus manualis|pyroboli manuales]], et [[fossa castrensis|fossae castrenses]]. Quae [[res militaris|res novae militares]] naturam internecivam belli multum auxerunt. Iuxta censum anni [[1860]], octo centesimae omnium marium albi coloris ab 13 ad 43 annos natorum interiverunt, quod 6 centesimas omnium Septentrionum et 18 centesimas omnis Meridiei comprehendit.<ref>[http://www.harvardmagazine.com/on-line/050155.html "The Deadliest War" (Latine, "Bellum internecinissimum").]</ref>
Linea 155:
Faucitate potestas venit. [[Saeculum 20|Saeculo vicensimo]] ineunte, Civitates Foederatae ad scaenam internationalem advenerunt [[Bellum Hispano-Americanum|bellum contra Hispaniam]] gerentes, [[Cuba]]m liberandi causa, [[Philippinae|Philippinas]] [[Portus Dives|Portumque Divitem]] adquirentes. Civitates quoque partem ad fines primi belli mundani habuerunt, [[Francia]]m, [[Britanniarum Regnum]], et [[Russia]]m contra [[Germania]]m, [[Imperium Austro-Hungaricum]], et [[Imperium Ottomanicum]] adiuvantes.
 
Bello confecto, Civitates Foederatae [[Doctrina Seponendi|res Europaeas seponere]] studuerunt. Magna autem [[Depressio oeconomica magna|Depressio oeconomica]], quae annis [[1930]] mundum universum adflictavit, mundum iterum ad bellum magnum citavit. Post impetum [[Iaponia|Iaponicum]] die [[7 Decembris|7 Decembri]] [[1941]] factum, Civitates secundum bellum mundanum inierunt. Ex bello, Civitates Foederatae magna potestate, [[bomba atomica]], [[oeconomia]]que auctissima instructae emerserunt.
 
[[Fasciculus:US and USSR nuclear stockpiles.svg|thumb|left|Accumulatio [[bomba atomica|bombarum atomicarum]] a Civitatibus Foederatis et USSR annis ab [[1945]] ad [[2006]]. Per Bellum Frigidum orbs appropinquavit bello atomico inter Civitates Foederatas et URSS.]]