Quantum redactiones paginae "Aribertus Reimann" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
Cum carmina ad clavile cantanda admodum puer decem annorum composuisset, tum etiam annis sequentibus ab illis inceptis non aberrans voci humanae maxime deditus eiusmodi operibus multis et praeclaris innotuit. Porro cooperatione cum poeta [[Guntherus Grass|Gunthero Grass]] notus factus est. Nam et carmen eius ''März'' inscriptum anno 1965 modulis affecit et ad libellos eius ''Stoffreste'' et ''Die Vogelscheuchen'' annis 1959 resp. 1970 [[ballatio]]nes composuit.
 
Permultas compositiones variorum generum instrumentis aut vocibus comitante orchestra vel clavili exsequendas in publicum edidit. Aliae maximo apparatu perficiendae sunt, velut [[opera]]e grandes, aliae minimo e. g. soli cantatori aut cantatrici comitante clavili. Plerisque autem earum ad textus factis celebrium poetarum - [[Paulus Celan|Celan]] dico, [[Euripides|Euripidis]], [[Ioannes Volfgangus Goethius|Goethii]], [[Franciscus Grillparzer|Grillparzer]], [[Fridericus Hoelderlinus|Hölderlin]], [[Iacobus Joyce|Joyce]], [[Franciscus Kafka|Kafka]], [[FedericusFridericus García Lorca|Lorca]], [[Fridericus Schiller|Schiller]], [[Gulielmus Shakesperius|Shakesperi]], [[Augustus Strindberg|Strindberg]] - communes sunt gravitas quaedam dignitasque, sed etiam difficultas haud mediocris cantandi et ludendi.
 
Propter opera sua Reimann multis honoribus et praemiis dignatus est numeraturque in huius aetatis compositoribus maximi momenti.