Quantum redactiones paginae "Mustapha Kemal Atatürk" differant

Content deleted Content added
m nexus
Linea 7:
Mustafa Kemal natus est [[Thessalonica]]e anno [[1881]]. Dux diuturna militia spectatus, cum anno [[1915]] [[Britanniarum Regnum|Britannos]], ne ad [[Constantinopolis|Constantinopolim]] procedere possent, [[Proelium Callipolitanum|prohibuisset]], quominus [[Hellespontus|Hellesponto]] potirentur, quamvis [[Turcia]] bello superata esset, anno [[1921]], quidquid supererat de imperio Turcarum imperatore invito tam feliciter redintegravit, ut [[Graecia|Graecorum]] exercitum [[Asia Occidentalis|Asiae Occidentalis]] occupandae cupidum e finibus patriae propellere posset. Graecos autem ipsos, qui diutius duobus milibus annorum et septingentis in Asia habitaverant, numero ad ter decies centena milia, in Graeciam expulit, Turcarum ex [[Europa]] ortorum ad quater centena milia in Turciam recepit.
 
Quam ob rem auctoritas eius tanta est facta ut, cum in re publica ad exemplum populorum [[Europa]]eorum radicitus renovanda et restituenda, nihil non moliretur: omnia facile impetraverit. Abolito igitur regno et pontificatu imperatoris summaque rerum Constantinopoli [[Ancyra]]m translata [[laicismus|cultum religionis a rebus publicis procul removit]] feminasque eiusdem iuris esse curavit atque viros. Quas leges ne quis converteret, id quod nostra aetate iudicantibus [[tyrannia|tyrannico]] quodam more fecisse videtur, quae gentes quam populus Turcarum multitudine minores in Turcia sedes habent, velut [[Curdi|Carduchi]], [[Armenia|Armenii]], Lases, eas linguis [[institutio]]nibus moribusque oppressis sub Turcarum nomine coegit omnes et exercitui custodiam rei publicae perpetuam mandavit.
 
Mortuus est Atatürk [[Constantinopolis|Constantinopoli]] die [[10 Novembris]] [[1938]].