Quantum redactiones paginae "Ioannes Calvinus" differant

Content deleted Content added
de praedestinatione
mNo edit summary
Linea 19:
In emendatione ecclesiae Calvinus ac Farel exemplum maximae severitatis ediderunt et discordaverunt cum parte incolarum Genavae. Post annos duo ex hoc oppido itaque fugere debuerunt.
 
Farel in Genavam numquam rediit, nam vixit semper [[Novicastrum (urbs)|Novicastri]] ubi die [[13 Septembris]] anno domini [[1565]] obiit. E contrario Calvinus post tres annos, inter quos Argentorati vixerat ibique eclesiam emendatam incolarum [[Francia|Francicae]] originis curaverat, mense SeptembreSeptembri [[1541]] iterum in Genavam convocatus fuit et in hac urbe semper usque ad mortem vixit. Huius civitatis, quae etiam hodie in eius memoria saepe Urbs Calvini appellatur, Calvinus fuit non tantum reformator, sed etiam ab anno [[1541]] usque ad mortem dux.
 
Iussu Calvini necatus est [[Genava (urbs)|Genavae]] die [[27 Octobris]] [[1553]] [[theologus]], [[medicus]], et [[humanista]] [[Michael Servetus]] propter thesim eius contra [[Trinitas|Trinitatem]]. Hoc crudeli iudicio [[Sebastianus Castellio]] Calvinum acri subtilique ingenio percensuit. Has res gestas [[Stephanus Zweig]] in opere ''[[Castellio gegen Calvin]]'' enarravit