Quantum redactiones paginae "Silurium" differant

169 octeti additi ,  1 year ago
m
Summarium vacuum
m
m
 
{{Aeva geologica}}
Divisio tertia ab infima constituit tam [[aera (geologia)|aera]]e [[Palaeozoicum|Palaeozoicae]] quam [[aeon (geologia)|aeon]]is [[Phanerozoicum|Phanerozoicae]]. [[a.p.|Abhinc]] 4&nbsp;434 ± 15 centies milium annorum coepit, antecessore [[Ordovicium|Ordovicio]]. Finem habuit abhinc 4&nbsp;192 ± 32 centies milium annorum, successore [[Devonium|Devonio]], secundum [[aevum geologicum|scalam aevorum geologicorum]] [[Commissio International Stratigraphica|Commissionis Internationalis Stratigraphicae]].<ref>"[http://www.stratigraphy.org/index.php/ics-chart-timescale International Chronostratigraphic Chart]"</ref> Silurium inceptum ex antiquissimis fossilibus ''[[Parakidograptus acuminatus|Parakidograpti acuminati]]'' et ''[[Akidograptus ascensus|Akidograpti ascensi]]'' datur.<ref>Ita de:wiki</ref>
 
In quattuor [[series (stratigraphia)|series]] dividitur, quae ab infima ad supremam [[Llandoverium]], [[Wenlockium]], [[Ludlowium]], [[Pridolium]] appellantur. In octo [[stadium (stratigraphia)|stadia]] dividitur, quorum septem [[Rhuddanium]], [[Aeronium]], [[Telychium]], [[Sheinwoodium]], [[Homerium]], [[Gorstium]], [[Ludfordium]] appellantur, stadio octavo nullo modo a serie Pridolia differente.<ref>"[http://www.stratigraphy.org/ICSchart/ChronostratChart2017-02German.pdf Internationale Chronostratigraphische Tabelle]" (2017)</ref>