Quantum redactiones paginae "Psalmus 54" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'Fasciculus:Francesco d'Antonio del Cherico - Leaf from a Gradual- Initial (D) with John the Baptist - 1950.1 - Cleveland Museum of Art.tif|thumb|Initium psamli 54...'
(eadem)

Emendatio ex 19:07, 15 Augusti 2019

Psalmus 54 (enumeratione Graeca psalmus 53 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, in nomine" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Fidibus. Maskil. David, postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: 'Ecce David apud nos abditus latet'" (sic in Nova Vulgata). Hic psalmus preces de propugnatione continet.[1]

Initium psamli 54 (53) in liber graduali saeculi XV

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Hoc Psalmo recitat David quas apud Deum preces conceperit, dum se a Zyphaeis proditum intelligens, in praesentissimum vitae discrimen venisset: atque hoc modo invictum fidei suae robur ostendit, quod morte ante oculos posita, Deum tamen invocare non destiterit.[2]

Verba psalmi

Haec sunt verba psalmi 54 (53) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, in carminibus. Intellectus David, 2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac,
et in virtute tua iudica me.
4 Deus, exaudi orationem meam;
auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,
et fortes quaesierunt animam meam,
et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adiuvat me,
et Dominus susceptor est animae meae.
7 Averte mala inimicis meis;
et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi,
et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me,
et super inimicos meos despexit oculus meus.

Notae

  1. "Prayer for Vindication", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 54, p. 255.

Nexus externi

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 54 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)