Quantum redactiones paginae "Edrisius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 4:
Fontes fidei digni de Edrisii nativitate perpauca, de obitu nihil referunt. Vita brevissima in opere biographico medio saeculo XIV ab {{Creanda|en|Al-Safadi|Al-Ṣafadī}} scripto legere possumus non sub nomine Edrisii ipsius sed proavorum: avo Idrīs ibn Yaḥya al-ʿAlī e regno suo [[Malaca|Malacitano]] in [[Hispania]], cui anno 1042 succederat, expulso, omnem familiam [[Hammudidae|Hammudidarum]] in alias regiones fugisse, e qua filius Muḥammad ibn ʿAbd Allāh in [[Sicilia]]m profugum in amicitiam receptus erit a [[Rogerius I (rex Siciliae)|Rogerio]] (primo huius nominis) qui eis annis Siciliam conquisiverat. Filium refugae, nomine Muḥammad ibn Muḥammad al-Idrīsī, i.e. Edrisium nostrum, in aula regis [[Rogerius II (rex Siciliae)|Rogerii II]], filii conquisitoris, vixisse atque iussu regis opus magnum geographicum composuissse.<ref>{{Creanda|en|Al-Safadi|Al-Ṣafadī}}, ''{{Creanda|ar|الوافي بالوفيات|الوافي بالوفيات|Al-wāfi bi-l-wafāyāt}}'' ([https://archive.org/details/FP49931 textus Arabicus]); [[#Amara et Nef (2001)]] p. 122</ref> Quae res cum aliis variatim traditis satis consonant. [[Ibn Khaldunus]], rerum gestarum scriptor saeculi XIV exeuntis, Edrisium in Sicilia apud Rogerium II habitavisse confirmat quia parentes Hammudidae dominium [[Malaca|Malacitanum]] perdiderant.<ref>[[Ibn Khaldunus]], ''[[مقدّمة (Ibn Khaldunus)|Muqaddima]]'' p. 97 versionis V. Monteil (1997)</ref> [[Leo Africanus]], qui vitas Arabum illustrium Latine saeculo XV conscripsit, inter multa vel erronea vel incredibilia Edrisium [[Mazaria]]e in urbe Siciliae orientalis natum esse dicit, id quod verisimile est.<ref>[[#Oman (1970)]] p. 232 ([https://orka.bibliothek.uni-kassel.de/viewer/image/1384356226837/19/ textus Latinus manu scriptus])</ref>
 
{{Creanda|en|Ibn Sa'id al-Maghribi|Ibn Sa’īd al-Maġribī}}, qui de Africa septentrionali medio saeculo XIII scripsit, Edrisium insignem peregrinatorem" fuisse tradit,<ref>[[#Oman (1970)]] pp. 227-228</ref> id quod verum esse potest, quamquam ipse in praefatione ''[[De geographia universali]]'' non de itineribus suis sed de relationibus nautarum, mercatorum, peregrinatorum a se iussu regis collatis refert.
 
== Opera ==