Quantum redactiones paginae "Aelius Gallus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Aelius Gallus''' fuit Romanus [[Praefectus Aegypti|praefectus Aegypti]] ab anno [[26 a.C.n.]] usque ad [[24 a.C.n.]] ([[Gaius Cornelius Gallus|Gaio Cornelio Gallo]] succedebat qui primus praefectus Aegypti fuerat)). Notanda maxime in eius vita infelix expeditio ad [[Arabia Felix|Arabiam Felicem]] iussu Imperatoris [[Octavianus Augustus|Augusti]] facta. [[Strabo]], qui longissimam huius eventus relationem nobis tradidit, omnem culpam in Syllaeum, [[Nabataei|Nabataeorum]] regis procuratorem, quo duce itineris utebatur Gallus, reiciebat. Etenim dux Romanus non magis quam septem milites pugnando adversus maxime imbellem hostem amisisse dicitur, plurimos vero ob morbos et nimios labores et inediam et sitim quia Syllaeus Romanorum exercitum per avios circuitus in loca aqua carentia circumducebat aut litoribus scopulis infestis classem adpellebat. Certe proditionis insimulatus Syllaeus iussu Augusti Romae decollatus est, qui frustra sperarat ditissimo aromatum regno facile potitum iri. Testimonium Strabonis tamen fortasse iniquum erat ob amicitiam Aelii Galli cui statim successit militaris vir [[Publius Petronius (autpraefectus GaiusAegypti) Petronius|Publius (aut Gaius?) Petronius]]. Certe magna clades Romanis fuit qui duas [[Legio Romana|legiones]] apud Arabes amiserunt ne de auxiliis a [[Iudaei|Iudaeorum]] rege [[Herodes Magnus|Herode]] et Nabataeorum rege Oboda III missis loquar.
 
Nihilominus in ''[[Res gestae Divi Augusti|Rebus gestis]]'' Augustus cladis oblitus videtur et progressum exercitus tantum memorat ː ''meo iussu et auspicio ducti sunt duo exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Arabiam, quae appellatur Eudaemon, maximaeque hostium gentis utriusque copiae caesae sunt in acie et complura oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata perventum est, cui proxima est Meroe. In Arabiam usque in fines Sabaeorum processit exercitus ad oppidum Mariba.'' (Augustus, Res gestae 26.)
Linea 8:
* [[Res gestae Divi Augusti]]
*[[Strabo]], libro sedecimo ''[[Geographica (Strabo)|Geographicon]]'' cap. 4.22-24 necnon libro secundo cap. 5.12.
{{bio-stipula}}
 
[[Categoria:Praefecti Aegypti]]