Quantum redactiones paginae "Aelius Gallus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Aelius Gallus''' fuit Romanus [[Praefectus Aegypti|praefectus Aegypti]] ab anno [[26 a.C.n.]] usque ad [[24 a.C.n.]] ([[Gaius Cornelius Gallus|Gaio Cornelio Gallo]] succedebat qui primus praefectus Aegypti fuerat)). Notanda maxime in eius vita infelix expeditio ad [[Arabia Felix|Arabiam Felicem]] iussu Imperatoris [[Octavianus Augustus|Augusti]] facta. [[Strabo]], qui longissimam huius eventus relationem nobis tradidit, omnem culpam in Syllaeum, [[Nabataei|Nabataeorum]] regis procuratorem, quo duce itineris utebatur Gallus, reiciebat. Etenim dux Romanus non magis quam septem milites pugnando adversus maxime imbellem hostem amisit, plurimos vero ob morbos et nimios labores et inediam et sitim quia Syllaeus Romanorum exercitum per avios circuitus in loca aqua carentia circumducebat aut litoribus scopulis infestis classem adpellebat. Certe proditionis insimulatus Syllaeus iussu Augusti Romae decollatus est, qui frustra sperarat ditissimo aromatum regno facile potitum iri. Testimonium Strabonis tamen fortasse iniquum erat ob amicitiam Aelii Galli. Certe magna clades Romanorum fuit qui duas legiones apud Arabes amiserunt.
==Fontes ==
*[[Dio Cassius]] libro quinquagesimo tertio ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'' cap. 29