Quantum redactiones paginae "Aelius Gallus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Aelius Gallus''' fuit Romanus [[Praefectus Aegypti|praefectus Aegypti]] ab anno [[26 a.C.n.]] usque ad [[24 a.C.n.]]. Notanda maxime in eius vita infelix expeditio ad [[Arabia Felix|Arabiam Felicem]] iussu Imperatoris [[Octavianus Augustus|Augusti]] facta. [[Strabo]], qui longissimam huius eventus relationem nobis tradidit, omnem culpam in Syllaeum, [[Nabataei|Nabataeorum]] regis procuratorem, quo duce itineris utebatur Gallus, reiciebat. Etenim dux Rmanus non magis quam septem milites pugnando adversus maxile imbelles hostes amisit, plurimos vero ob mornos et nimios labores et inediam et sitim quia Syllaeus Romanorum exercitum per avios et aqua carentes circuitus circumducebat aut litoribus scopulis infestis classem adpellebat. Certe proditionis insimulatus Syllaeus iussu Augusti Romae decollatus est, qui frutra sperarat ditissimo aromatum regno facile potitum iri.
==Fontes ==
*[[Dio Cassius]] libro quinquagesimo tertio ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'' cap. 29