Quantum redactiones paginae "Dublinum" differant

12 octeti additi ,  1 year ago
m
~
m (Incolae notabiles &c. (10K))
m (~)
{{pro pagina discretiva vide|Dublinum (discretiva)}}
{{Capsa urbis Vicidata}}
'''Dublinum,'''<ref>"Dublana, Dublinum, Dublinia, Dublinium, Eblana": {{Graesse}}</ref> sive '''Eblana'''<ref>"Eblana": [[Claudius Ptolemaeus]], ''[[Geographia (Ptolemaeus)|Geographia]]'' (sed loco geographico haud certo). "Eblanda" (per errorem typographi?): {{PONS-SS}}</ref> ([[Lingua Anglica|Anglice]] ''Dublin''; [[Lingua Hibernica|Hibernice]] ''Baile Átha Cliath''), est [[caput (urbs)|caput]] et maxima [[Hibernia (res publica)|Hiberniae]]e [[urbs]]. Ad orientale [[Hibernia]]e [[litus]] sita est, in partes duas a Liffey [[flumen|flumine]] divisa. [[Pons]]atque maximus ''O'Connell Bridge'', (Anglice)maximo [[pons|ponte]], appellaturconecta. Hodie 527&thinsp;612 (anno [[2011]]) homines Dublinum incolunt. Caput est [[Comitatus Eblanensis]].
 
== Generalia ==
Dublinum ad [[aestuarium]] fluminis Liffey ad sinum Eblanense sita est, cornu quoddam [[Mare Hibernicum|Maris Hibernici]]. Urbs [[commercium]] [[navis|navium]] agile tenet cum portibus [[Anglia]]e, [[Scotia]]e, et [[Francia]]e. Rete viae ferratae unionem cum aliis magnis [[oppidum|oppidis]] et [[regio]]nibus Hiberniae facit. Decem omnino [[pons|pontes]] pertinent ad ripas fluvii ulteriores. Terra baiae fluminis partem inferiorem solummodo tegit; apta est et navigiis maioribus. [[Canalis|Canales artificiosi]] duo (''Canalis regius'' 154 chiliometrorum, ''Canalis grandis'' 335 chiliometrorum) portum Eblanensem cum plagis septentrionalibus et meridionalibus fluminis Shannon coniungunt. Eblanae iuncta sunt nonnulla illustria [[suburbium|suburbia]], e.g. Glasnevin. In [[sepulcretum|sepulcreto]] spectari possunt cippi luctantium in Hiberniae [[libertas|libertatem]] ut [[Daniel O'Connell|Danielis O'Connell]] et [[Ioannes Philpot Curran|Ioannis Philpot Curran]].
 
== Historia ==
[[Oppidum]] in [[historia|tabulis historicis]] nominis versionem a [[Claudius Ptolemaeus|Claudio Ptolemaeo]] propositam habuit, i.e. ''Eblanae''. Postea urbi nomen ''Dubh-linn'' (Hibernice, '[[stagnum]] nigrum') fuit. Anno [[291]] victoria parta est in milites Regni Leinster. Circa annum [[450]] [[Sanctus Patricius]] [[Christianismus|Christianismum]] in oppidum introduxit. [[Saeculum IX|Saeculo nono]] urbs a [[Dania|Danis]] occupata est; anno 832 Dani urbem ''Dyslin'' nominabant, quae eis caput regni Danici valde potentis serviebat. Sed Hibernorum summum imperium revenit paullatim annis [[1052]], [[1075]], [[1124]]. Anno [[1171]] rex [[Henricus II (rex Angliae)|Henricus II]] Danos expugnante gravione Ricardo Strongbow repulsit. Anno [[1172]] Eblana domicilium aulicum factum est; Henrico adhuc regente, postea etiam urbis privilegia tributa sunt. Usque seditionem Hibernorum anni [[1798]] Eblana sub gubernio Anglico mansit. Nova temptatio urbis sub dominium Hibernicum reddendae anno [[1803]] duce Robert Emmet ad irritum iit. Neque annis [[1847]] et [[1867]] novae temptationes ullum effecerunt. In crudelibus tumultibus Hibernicis anno [[1916]] factis Eblanae acriter pugnatum est. Oppidum in rebus novis annorum inter [[1919]] et [[1921]] quoque partes suas egit. Effectus fuit creatio Civitatis Hibernicae Liberae. Inde ab anno [[1922]] Eblana caput Reipublicae Hiberniae est.
 
EblanaDublinum erat insulae [[caput (urbs)|caput]] in multis civitatibus:
* Dominatio Hiberniae ([[1171]]–[[1541]])
* Regnum Hiberniae (cum regno Angliae coniunctum: [[1541]]–[[1800]])
Alia aedificia mentione digna sint officium vectigalium [[saeculum 18|saeculi duodevicensimi]] ((construebatur sub Ponte O'Connell, habet frontem 115 metrorum, porticum Doricam, tholum 38 metrorum cum statua Spei), iudicium et Leinster House, parlamenti Hibernici domus inferior (constructiones usque annum [[1739]], cum rotunda porticu Ionica). Multae [[statua]]e in honorem civium clarorum positae sunt, e.g. pro [[Daniel O'Connell|Daniele O'Connell]], [[Edmundus Burke|Edmundo Burke]], [[Oliverius Goldsmith|Oliverio Goldsmith]]).
 
[[Educatio superior|Instituta educatoria]] sunt [[Collegium Trinitatis iuxta Dublinum]] et Collegium universitarium (University College). Splendida est etiam [[Bibliotheca Collegii Trinitatis iuxta Dublinum]]. Inter academias peritorum excellit Academia promovendis scientiis et antiquitatis studiis (cum [[bibliotheca]] et [[museum|museo]], inde ab 1786) necnon Societas Eblanensis promovendis agriculturae quaestibusque (fundata anno 1731). Anno [[1854]] Universitasuniversitas catholicaCatholica condita est. Ne obliviscaris [[museum]] nationale (cum multis prahistoriae Hibernicae vestigiis), pinacothecam nationalem (cum effigiebus et statuis) nec [[Abbey Theatre]].
 
Principale Eblanae [[viridarium]] nominatur a Phoenice, ubi est et domicilium praesidis reipublicae.
90 566

recensiones