Quantum redactiones paginae "Cyclades" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Tertio millenio a.C.n. artes et artificia sui generis et omnium Cycladum communia orta sunt, quae [[Cultura Cycladica|cultura Cycladica]] vulgo dicitur. Insignia sunt sigilla [[Marmor|marmorea]], alba quidem hodie in Museis servata sed coloribus olim picta, figuras humanas stantes vel iacentes adumbrantia. Magnus numerus eorum ab [[Archaeologia|archaeologis]] in tumulis erutus est nec tamen quid significent illa idola dici potest. Haec cultura in varia tempora diverse ab eruditis divisa est, exempli gratia ut nonnulli volunt ː Cycladicus I (3200-2800 a.C.n.), Cycladicus II (2800-2300), Cycladicus III (2300-2000). Alii aliter... Siquidem historico Graeco [[Thucydides|Thucydidi]] credimus<ref>''[[Historiae (Thucydides)|Bell. Pel.]]''. I.8</ref> primi incolae ante Cretum adventum erant [[Caria|Carii]] alias Lelegae dicti.
 
Secundo millenio a.C.n., tum cum Creta mari praepollebat [[Cultura Minoa|cultura Minoa]], a rege mythico [[Minos|Minoe]] dicta, in Cycladibus quoque floruit ubi aedificia et artes et [[Scriptura Linearis A|scripturam (linearem A)]] et modum vivendi Creticum imitabantur (in insulis meridionalibus magis quam in septentrionalibus). Exeunte millenio [[Cultura Mycenaea|cultura Mycenaea]] e Graecia continenti praevaluit<ref>Palatia Mycenaea circa ''Megaron'' exstructi summis collibus inveniuntur.</ref> et Cyclades ab illo tempore cum orbe Graeco cohaerent. Quinto saeculo a.C.n. post [[Bella Graeco-Persica|bella Persica]] in dicionem Atheniensium per societatis speciem, [[Foedus Delium|Delii Foederis]] dicti, inciderunt. Deinde in [[Macedonia antiqua|Macedonum]] et Romanorum postestatem venerunt. Imperatores Romani in illas parvas et desertas insulas eos mittere solebant qui aqua et igni interdicebantur, id est quos [[exsilium|exsilio]] damnaverant.
 
== Orbis insularum Cycladum ==