Quantum redactiones paginae "Cyclades" differant
Content deleted Content added
Linea 7:
Quinto millenio a.C.n. demum incolarum perennium vestigia in Cycladibus inveniuntur etiamsi vestigia industriae humanae antiquiora non desunt. [[Neolithicum|Neolithico aevo]] et primo aeneo aevo praecipua industria in insula [[Melos|Melo]] versabatur unde [[lapis obsidianus]] quaerebatur qui postea usque in [[Thessalia|Thessaliam]] et [[Asia Minor|Asiam Minorem]] disseminabatur. Magni momenti enim erat huius lapidis usus hominibus illius aetatis.
Tertio millenio a.C.n. artes et artificia sui generis et omnium Cycladum communia orta sunt, quae [[Cultura Cycladica|cultura Cycladica]] vulgo dicitur. Insignia sunt sigilla marmorea, alba quidem hodie in Museis servata sed coloribus olim picta, figuras humanas stantes vel iacentes adumbrantia. Magnus numerus eorum ab [[Archaeologia|archaeologis]] erutus est nec tamen quid significent illa idola dici potest.
== Orbis insularum Cycladum ==
|