Quantum redactiones paginae "Olivarius Messiaen" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{LatinitasAugenda|-12019|03|25}}
{{Latinitas|-2}}
[[Fasciculus:Lezing Franse compoist Olivier Messianen in Koninklijk Conservatorium in Den Haa, Bestanddeelnr 933-8262.jpg|thumb|Olivarius Messiaen (1986).]]
'''Olivarius Eugenius Prosperus Messiaen''' (natus [[10 Decembris]] [[1908]]; mortuus [[27 Aprilis]] [[1992]]) fuit [[compositor]] et [[organista]] [[Francia|Francicus]]. Undecim annos natus in [[Conservatorium Parisiense]] ascriptus, a [[Paulus Dukas|Paulo Dukas]] et [[Carolus Maria Widor|Carolo Maria Widor]] eruditus est. Anno [[1931]], organista Ecclesiae Sanctae [[Trinitas|Trinitatis]]<ref>Organum huiusapud ecclesiae opus [[Aristides Cavaillé-Coll|Aristidis Cavaillé-Coll]] est.</ref> [[Lutetia]]eParisios creatus est, quod officium usque ad mortem tenuit. Professor [[harmonia]]e ab [[1941]], deinde professor [[compositio]]nis ab 1966 apud [[Conservatorium Parisiense]] usque ad decessum ex officio anno [[1978]]. Inter eius discipulos, memorandi sunt [[Petrus Boulez]], [[Carolus Henricus Stockhausen]], [[Ioannes Xenakis]].
 
Musica Olivarii rhythmis complicibus ficta est, a fontibus [[Graecia antiqua|Graecis]] et [[India|Indicis]] antiquis mota. [[Christianus]] piissimus, a fide quoque sua motum ad componendum petivit. Valde eum delectabantdelectabat [[cantus avium]], quae [[animalia]] musicos optimos credebat. Quarum voces variae ac pluriformes compluribus in operibus eius velut in opera [[Franciscus Assisiensis|''Saint François d’Assise'' (Franciscus Assisiensis)]]
<ref>[[Kent Nagano]], qui anno 2011 una cum [[Hermann Nitsch]] (productio scaenica) [[Monacum|Monaci]] in Theatro Nationali hanc operam egit, paucis paginis, sed scientiae plenis descripsit, quae aliquot menses in familia compositoris vivens didicerat: Kent Nagano, ''Erwarten Sie Wunder!'', Berlin 2014 (editio quarta). P. 195 ss. (''Messiaen - Blick ins Jenseits'').</ref> et ''Oiseaux exotiques'' (Aves exoticae) permultis adhibitis instrumentis musicis producuntur.
 
In eius [[compositio]]nibus etiam [[Symphonia Turangalila]] invenitur.
Opus ultimum eius "Éclairs sur l’Au-Delà", annis a 1987 ad 1991 per mandatum [[Orchestra philharmonica Neo-Eboracensis|philharmonici gregis musici [[Novum Eboracum|Novi Eboraci]] compositum, productione postuma anno 1992 editum est.
 
== Notae ==