Quantum redactiones paginae "Delos" differant

63 octeti additi ,  2 years ago
== De fabulis a mythographis traditis et religione loci ==
[[Fasciculus:Mount Cynthus, Delos.jpg|thumb|Mons Cynthus]]
Ferunt deos [[Apollo|Apollinem]] [[Artemis|Artemidemque]] hic natos esse postquam eorum mater [[Latona]] a [[Iuno|Iunone]] lacessita in insulam natantem et desertam consedit. Ita Diana etiam Delia dea nuncupatur cum Delius vates aut simpliciter Delius significet Apollinem. Ita poetae Deliis foliis, sive lauro Apollini dicata, ornati esse dicuntur. Nam templa Delia tribus deis dedicata erant, matri et gemellis.
 
Nefas erat canes in insulam admittere nec licebat ibi mortuos sepelire aut concremare. Item Delus ab omni vectigali ob templum immunis erat.