Quantum redactiones paginae "Delos" differant

144 octeti additi ,  2 years ago
'''Delos'''<ref>[[Vergilius|Verg.]] ''[[Georgica|Georg.]]'' 3.6; [[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 2.202; et alibi.</ref> sive '''Delus'''<ref>[[Cicero|Cic.]] ''[[Pro lege Manilia|Manil.]]'' 55.</ref> ([[Graece]]: {{Polytonic|Δῆλος}}) est parva sed sacratissima insula [[Graecia]]e mediis insulis [[Cyclades|Cycladibus]] posita prope insulam maiorem [[Myconos|Myconum]]. Nec quicquam in illa parva terra natura praebebat quo homines divitias sibi parare possent. Qui tamen religione adhibita insulam praeclaram fecerunt ac sibi victum quaesiverunt..
== De fabulis a mythographis traditis et religione loci ==
Ferunt deos [[Apollo|Apollinem]] [[Artemis|Artemidemque]] hic natos esse postquam eorum mater [[Latona]] a [[Iuno|Iunone]] lacessita in insulam natantem et desertam consedit. Ita Diana etiam Delia dea nuncupatur cum Delius vates aut simpliciter Delius significet Apollinem. Ita poetae Deliis foliis, sive lauro Apollini dicata, ornati esse dicuntur.
 
Nefas erat canes in insulam admittere nec licebat ibi mortuos sepelire aut concremare. Item Delus ab omni vectigali ob templum immunis erat.
 
== Historia ==